Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 20 mensis Augusti 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE REBUS BRITANNICIS

Tempestas Britanniae incumbit

May.jpg"

Britannia. Primaria Ministra Britannica Theresa May heri nuntium maximum ciuibus tradidit suis: Ministra May enim, nullo foedere Europaeo de Brixitu pacto, se abiuraturam esse pronuntiauit die XIV ante Kalendas Iulias; haec enim poena in se ipsam iniecta pactione amissa. Factio tamen conseruatiua Britannica non omnino uim perdidit suam: ille heres Theresae May Borus Johnson se minime desiturum, immo uero continuaturum, rem atque secessum Britannicum ab Europa. Ille Borus Johnson haec adtulit: pacto enim adstricto destrictoue, Brixitus discidium sua sentientia eueniet. Kalendis Septembribus hoc factum iri pollicitus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 25/05/2019 21h41



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Reclamationes non desinunt in territorio Sinensi (Hong Kong) quod fuit colonia Anglica usque ad annum MCMXCV. Nunc V milia seditiosorum aŽriportum intercludunt. Seditio exorta est contra legem traditionis, qua punirentur rebelles pro libertate pugnantes. Prope DCC ab ineunti mense Iunio comprehensi sunt.
Praeses Donaldus Trump nuntiavit vectigal decem partium ex centum impositum iri in CCC miliarda mercium a Sina venientium, quod magnum timorem in mercatum nummorum iniecit; utique reputatur in re consilium inesse ut Argentaria Primaria Americae (FED) non mediocriter usuram pecuniae imminuat ad oeconomiam fovendam.
Jihadista Osama Bin Laden, qui terrore suo Boreoamericam summe exterruit, prolem procreauit: Hamza nomen eius. Ille, qui potestatem patris in sodalitate Al Qaeda recipere cupiebat, clam periit: exploratores enim Boreoamericani modo nuntium, singulis omissis, protulere.
"Remigium nauis Britannicae hominum XXIII saluum atque nullo uolnere deprehensum est." Legati Administrationis Persicae hodie nuntium protulere. Vtrum restituentur prompte an non nescitur.
Apud caput Graecum hodie terrae motus: ratione Richteriana in incolas quintam uim perfundit. Nullus periit ciuis, qui magna frequentia domum suam effugit. Multa uastantur.


INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: