Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Julii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

QUOMODO JAMAL CHASHOCCHI PERIERIT

Auctoritates Sauditae necem concedunt

Jamal1.jpg.jpg

Quamvis adhuc incertum esse videatur, quomodo Jamal Chashocchi perierit, qui, cum VI.Non.Oct. Byzantii sedem legationis Saudiarabicae intrasset, ut quasdam sibi peteret litteras, retentus atque interfectus est, in dies tamen augetur suspicio caedis principe sciente factae.

Magistratus Saudiarabici , qui primo prorsus negavissent eum mortuum esse, deinde sententia mutata per rixam eum perisse dicerent, nunc affirmant eum suffocatum esse, ne clamaret: eam fuisse mortis causam. Longe aliter ea res a diurnariis Turcis narratur: Chashocchium esse tortum et corpore vivo dissectum: horridae caedis argumenta sibi esse. Utcumque res se habet, exspectari oportebit, dum corpus eius repertum erit, dummodo reperiatur. Sed etiam corpore reperto dubium est, num Turci ut socii Saudiarabum veritatem audeant promulgare, si caedes iussu principis facta fuerit.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 22/10/2018 07h02



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Apud caput Graecum hodie terrae motus: ratione Richteriana in incolas quintam uim perfundit. Nullus periit ciuis, qui magna frequentia domum suam effugit. Multa uastantur.
Gubernatio Itala in gravi discrimine versatur ob flagitium pecuniae quae reputatur factioni “Societati” a Russia data esse. Periculum est ne nova comitia brevi edicantur.
Administer Francogallus Franciscus De Rugy praepositus Transitioni Oecologicae munus deposuit cum valde reprehensus esset de sumptuosis cenis Lucullianis cum ostreis, locustis et vino Campaniae Gallicae.
California. Vehementissimus terrae motus hodie territoria Occidentis peruasit: ratione Richteriana septimam uim contigit, qua de causa multa quassauit ac deleuit. Multi locum effugerunt atque sorte fauente nemo periit, quamuis quidam gasiis exhalatis offensus sit.
Lybia. Minister Internorum Lybicus consilium Administrationis nouum palam nuntiauit: "Lybici fines scilicet non tuti incolis sunt: omnes ciues, qui Nationem nostram relinquere uelint, terram nouam appetere concedebimus. Consilium attamen omnino non captum: de re protine consulemus." Ecquid enim Ministro Internorum Italico?


POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: