|
|
NUNTII
Tauris. In ludo operario Regionis apud ciuitetem Kerch hodie maximum fuit scelus, quod in schola loco inhibuit: discipulus enim ludi in scholam introiuit ac, adhibita ui per armamentum, XVII pueros condiscipulos interfecit ac alterorum L fortiter offendit; haud de Terroris actu adloqui debere existimatur, sed de caede cruenta -per scloptetum, quod pluris, haud pyrobolon siue bombardamentum- modo disputatur, ut diurnarius Sarmaticus "RussiaHodie" auribus rettulit. Praeter actum sanguine imbutum ille iuuenis mortem sibi consciscit scholae apud bibliothecam, ut Rector diurnarios adtulit; Praeses Russicus Uladimirus Putin de rebus factis summum exposuit dolorem familiis maxime uictumarum atque "quam optume medici ad omnes seruandos puerulos uolneratos operam dediderunt" porro confirmauit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 17/10/2018 18h57
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|