Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 19 mensis Januarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE ITINERE PAPAE IN HIBERNIAM

IX Congressus Mundanus de Familia Dublini effectus est

Papa2.jpg

Finis itineris Papalis familias Dublinum congregatas convenire parato IX Congressu Mundano, sed etiam minores aetate qui vim sexualem passi sunt a sacerdotibus vel religiosis perpetratam. Cum hesterno die Summus Pontifex in Hiberniam pervenisset primum sermonem habuit apud Castellum Dublini ut de re gravissima tractaret: paedophiliam crimen esse taeterrimum, pestem quoquo modo tollendam; Ecclesiam fefellisse ac se maxime pudere et magno dolore ob viva vulnera affici; contra, praesidium summorum bonorum iuventuti praebere necesse.

Conventus difficillimus intelligitur esse post flagitia atque dedecora in Civitates Americae Unitas, Chiliam et Australiam vulgata: auctoritates Hibernae benigne Pontificem acceperunt, tamen Praeses Leo Varadkar petiit ut Papa sua auctoritate uteretur ut quod posset in Hibernia totoque orbe fieret. Illos qui vim tulissent audiendos esse. Sermone habito Pontifex reverenter oravit pro iis vi subiectis et flores posuit ante lucernam in aede cathedrali Sanctae Mariae ubi lumen positum est ante aliquos annos ut sceleste oppressi memorarentur. Prex fuit diutina, tacita, capite demisso. Eodem die maxima verecundia Pontifex gregem miserorum convenit.

Parva turba ante Castellum Dublini cum severis longis taeniis et calceis puerorum nigris laqueis paedophiliae signis reclamavit. Maria Collins, Hiberna, qui iam violentiam subiit et particeps fuit Pontificii Consilii pro minorum aetate tutela in verbis Pontificis nihil novum esse ait.

Scripsit Lydia Ariminensis - 26/08/2018 23h44



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Consilium Populare Britannicum pactum de Brexitu a Ministra Primaria Theresa May factum cum Unione Europaea reiecit. Qua re princeps Laborista Jeremy Corbyn rogationem diffidentiae adversus administrationem produxit. Quamquam hoc non bene evenit, periculum est ne exitus ab Europa sine foedere fiat.
Melita. Administratio Melitensis, cum se migrantes a nauibus "Maris Oculis" minime excepturam dixerit, demum homines in alto mari ad litora sua appellare passa est.
Italia. Minister Primarius Conte hodie de re migrantium XLIX in nauibus "Maris Oculis" adfert: "Si Minister Saluini eos excipere non uult, egomet aeronauem admittam ut conseruentur."
Nova proelia die Saturni facta sunt Lutetiae, ubi rebelles flavo colobio refringenti induti capsas purgamentorum, vehicula et autocineta incenderunt. Machina effossoria pertudit sedem Administri. Hodie etiam feminae reclamaverunt.
Melius est vivere ut athei quam Christiani qui oderunt atque aliis maledicunt, ait Summus Pontifex.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: