|
|
NUNTII
In insula centrali Lutetiensi terrorista quidam per cultrum homines in via aggressus est. Duo homines vulnerati sunt, dum alius periit. Hoc die occisor nomine notus est: Khamzat Azimov, XXI annos natus, a Cecenia deveniens, in Francogallia situs. Militia Civilis illum cognovisse praedixit, quatenus nomen eius tabulis Militiae ipsius infuit. Maxime Islamicae religionis studiosus existimabatur, quia socius puellae, quae Syriam Islamicae Causae gratia adivit. Post attemptum suum, ipse Azimov a Militia Civili interfectus est per sclopteta. Praeses Macron hodie: “Francogallia sanguine imbuta iterum, sed neque passum inimicis libertatis cedebit.” Scripsit
Andreas Novocomensis - 13/05/2018 18h23
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|