Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 19 mensis Januarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

ABU MAZEN ITERUM PRAESES

Palaestini eius potestatem confirmaverunt

Abumazen.jpg

Mahmud Abbas, nominatus Abu Mazen, quod cognomen pater Mazen valet, octoginta tres annos natus, rursus praeses Palaestinae et rector apparatus ad Palaestinam liberandam (OLP) a collegio exsecutorio consilii nationalis Palaestini electus est. Vicarius non nominatus est, aliqui autem in collegio exsecutorio quindecim virorum, in aliorum locum substituti sunt. Hic grex rei publicae Palestinensium fines statutos anno MCMLXVII obtinendos confirmavit, non excepta Hierusalem orientali capite. Idem collegium recusavit scilicet quod a praeside Trump decretum est, Hierusalem Israelis caput et sedem legationis esse. Immo publicae necessitudinis rationes cum nationibus ibi domus legatorum constituentibus intermissum iri. Civitates Americae Unitas iam non posse pacis interpretes fieri, sed consultatione inter nationes impulsu quinque virorum electorum Consilii Securitatis Ordinis Nationum Unitarum opus esse.

Quiddam novum ortum est de re politica Palaestina: tria subsellia etiam factioni Islamistae Hamas concessa sunt. Huc accedit quod, postquam electus est, holocaustum Hebraeorum declaraverit scelus historiae odiosissum, veniam petens de sententiis priore die Lunae expressis quibus adfirmaverat causam interitus Iudaeorum fenerationem et opera similia fuisse. Tamen excusatio ab Israele non accepta est cum ille praeter hoc aetate iuvenili thesin apud universitatem disputavisset qua exitium Hebraeorum negaret exstitisse simulque opus de hac re scripsisset.

Scripsit Lydia Ariminensis - 04/05/2018 23h04



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Consilium Popularis Britannicum pactum de Brexitu a Ministra Primaria Theresa May factum cum Unione Europaea reiecit. Qua re princeps Laborista Jeremy Corbyn rogationem diffidentiae adversus administrationem produxit. Quamquam hoc non bene evenit, periculum est ne exitus ab Europa sine foedere fiat.
Melita. Administratio Melitensis, cum se migrantes a nauibus "Maris Oculis" minime excepturam dixerit, demum homines in alto mari ad litora sua appellare passa est.
Italia. Minister Primarius Conte hodie de re migrantium XLIX in nauibus "Maris Oculis" adfert: "Si Minister Saluini eos excipere non uult, egomet aeronauem admittam ut conseruentur."
Nova proelia die Saturni facta sunt Lutetiae, ubi rebelles flavo colobio refringenti induti capsas purgamentorum, vehicula et autocineta incenderunt. Machina effossoria pertudit sedem Administri. Hodie etiam feminae reclamaverunt.
Melius est vivere ut athei quam Christiani qui oderunt atque aliis maledicunt, ait Summus Pontifex.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: