Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 14 mensis Augusti 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

ORATIO DE STATU UNIONIS

Trump de rebus confectis in anno muneris praedicavit

Unio.jpg

Praeses Donaldus Trump primam orationem habuit de statu Unionis, ut mos est, ante duo Consilia coniuncta quae per radiophonum et telehorasin transmitti fieri solet. Voce triumphali declaravit, ut fidem civibus adderet, hoc esse novum Americae tempus nec meliorem opportunitatem somnium Americanum vivendi umquam fuisse.

Cum primo anno muneris adeptos miros exitus iactavisset, populares ad unitatem vocavit ut omnes secundo anno simul operarentur. Haec, ut ait, bene evenerunt: imminutionem maximam vectigalium factam esse, vicies quater centena milia munerum creata, grapheocratiam redditam minorem. Opus commune a se offerri cum opus esset Senatus et Consilii legatorum auxilio ut lex de migrantibus et ingentissima pecuniae collocatio probarentur, nulla re tamen concessa. Quod exstitit mirum et inopinatum, carcerem maximae securitatis apud sedem navalem Guantanamo minime clausum iri nuntiatum est, contra atque Obama praedixerat.

Oratio octoginta minuta perduravit, quo tempore praesidi a sectatoribus plausum est, populares autem immoti manserunt. Johannes Kennedy III paucis verbis respondit: “Superbi pugno petere possunt et notam relinquere, sed non vim et animam populi concordis adaequare”.

Scripsit Lydia Ariminensis - 01/02/2018 22h42



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Turcia in magno discrimine nummario versatur postquam lira corruit; ex hac re magna perturbatio in mercatibus nummorum Europaeis orta est. Praeses Erdogan ait administrationem Turcicam bello oeconomico non victum iri.
In Mexico Septentrionali aëronavis paulo post temptatam avolationem concidit; LXXXV sauciati sunt, nemo periit.
Ob maximum aestum in pascuis montanis Helveticis exercitus potum vaccis praebet.
Periit in nosocomio Helvetico moderator bonis gignendis societatis FIAT Sergius Marchionne, qui eam sursum extulit et coniunctam cum societate Chrysler in Civitates Americae Unitas expandit.
Sarmatia. In Certamine Orbis Pediludico grex Francogallicus Illyricos in agro viridi profusit. Trigona IV in retem adiecerunt, dum Illyrici II modo.


INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA
OECONOMIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: