Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 16 mensis Januarii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE NOVO PARLAMENTO ITALICO ELIGENDO

Praeses rei publicae comitia indixit

gentiloni.jpg

Hesterno die Praeses rei publicae Italicae Sergius Mattarella, expleto legislatorum quinquennio, ex lege Constitutionis, senatum legationemque popularem dimisit decrevitque comitia die IV mense Martii novo anno habitum iri. Antequam hoc decrevisset apud Quirinalem Ministrum Primarium Paulum Gentiloni, deinde Praesidem Senatus Petrum Grassum et Praesidem Consilii legatorum populi Laura Boldrini acceperat. Tamen, certis finibus et terminis statutis ex legibus et Charta Constitutiva, ex consuetudine, ut ait Gentiloni, non fiet intermissio gubernandi, praesertim cum Italia post gravissimum discrimen rursus vigeat.

Usque ad hoc tempus opinionum explorationes nihil certum de exitu prospiciunt: nulla factio victrix esse videtur, cum quadraginta partes ex centum non ferat, sine quo numero suffragiorum administratio nisi nixa maiore parte legum latorum fieri non potest. Etiam coetus partium sinistrarum et dexterarum ancipites extant, quamvis hae paulo fortiores nunc ostendantur; factio Quinque Stellarum extra greges satis stabilis manet nec potest provideri quanto pondere futura sit, si cum aliis gubernare constituat. At in praeconiis comitialibus multa, ut in spe est, novantur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 30/12/2017 01h06



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Discipulus decem annorum regionis ruralis Sinae ad scholam pervenit cum capillis et superciliis glacie concretis itinere facto quattuor kiliometrorum in aëre rigidissimo.
Pistores Francogalliae petunt ut panis oblungus (baguette) Patrimonium Humanitatis a societate Unesco declaretur. Praeses Macron in Elysaeum artis magistros accepit ac maxime eorum impulsum collaudavit.
Tempestas nominata “turbo-bomba” litus Americae orientale prosternit nive, ventis et temperie axis aquilonaris a regione Canadensisi usque ad Floridam, ubi raro ningere solet.
Duo fures a Palatio Ducum fibulam cum adamante et inaures cum gemmis ingentissimi pretii abstulerunt, quae in aula exhibitionis ostendebantur, in techis inclusae. Imagines latronum apparatu televisifico securitatis impressae sunt.
In suburbio Cairi duo petitores birota automataria vehentes ictus esploserunt ante ecclesiam coptam: novem extra aedem, duo in taberna interierunt; unus territor necatus est, alter comprehensus. Hoc anno centum fere Christiani ob terrorem vitam amiserunt.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: