Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 16 mensis Octobris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Bruxellae. Pristinus Minister Catalanus Carolus Puidgemont hodie a Natione Belgica gravissimis verbis praeloquitur: “Iustitiam Hibericam maxime exprobro. Factiosa et minime aequa de contentionibus publicis est.” Sed non modo Tribunal Rei Publicae accusavit, sed nova quoque de consiliis suis pronuntiavit: “Composituram et honores de rebus faciundis ab exilio meo aedificabo, scilicet Administratio nova Catalunensis haec futura est. Eiusmodi propositum est ut electiones diei XI ante Kalendas Ianuarias vincamus.”

Interea, in regione Catalunensi Princeps Senatus Forcadell coram Administratione Hiberica haec proiecit: “Libertas Catalunensis non substantia, sed signum nobis fuit. Praeterea, articulum CLV Constitutionis Rei Publicae observabimus.”

Scripsit Andreas Novocomensis - 09/11/2017 19h02



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Auctoritates Turcarum moderatores Boreoamericanos edocuerunt sibi esse incisiones magnetophonicas et magnetoscopicas de nece diurnarii actorum Washington Post Jamal Khashoggi qui Byzantii in sede legationis Sauditae a custodibus verberatus, excruciatus et occisus esset.
Intempesta nocte terrae tremor graduum 4,8 magnitudine incolas provinciae Siculae Catinae e somno excitavit, aliis concussibus subsequentibus minoris ponderis. Parva corruerunt, sed magnus fuit pavor. Aliqui non graviter sauciati sunt.
Terrae motus graduum 7,5 magnitudine hesterno die insulam Sulawesi in Indonesia prostravit ob quem XLVIII interierunt; mane maris motus litus vastavit undis sex metrorum in altitudinem: complures sauciati sunt, alii dilapsi. Metus est ne multa milia conciderint vi aquarum rapta.
Mense Iunio hoc consilium Praeses Donaldus Trump Hispaniae dedit ut migrantium adventum ab Africa coërceret: “Moenia erigite in solitudine Sahariana”. Cum ei dictum esset quinque milia kiliometrorum eam in longitudinem patere “Finis Saharianus – inquit – longior Mexicano non potest esse”-
Senatus Europae hodie consilium comprobavit ut iura auctorum contra gigantes interretiales defenderentur quibus mercedes editoribus solvenda esset; alii hoc victoriam esse libertatis in edendo reputant, alii autem censuram.


INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: