Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

PAX INTER PALAESTINOS FACTA EST

Principes duarum factionum inter se convenerunt

Palaestini.jpg

Factiones Palaestinorum usque ad hoc tempus adversae, invicem consenserunt, quod est principium concordiae reconciliationis. Nam Ismail Haniyeh, princeps factionis Hamas nuntiavit suum gregem foedus pactum esse cum partibus Fatah Praesidis Abu Mazel , auspice auctoritate Aegyptia, in conventu Cairi peracto. Foedus amplius mox explicatum iri.

Quod tractabitur spectabit ad transitus, comitia, securitatem, administrationem ministeriorum, publicos ministeriales , numero quadraginta fere milia, qui operam dederunt ab anno MMVII, cum grex Islamistarum tractum Gazae occupavit cruentiore bello contra Fatah confecto. Iam consilia capta sunt ut conventus magni momenti celebraretur: primum Praeses Auctoritatis Palaestinae Abu Mazel Gazam intra unum mensem se conferet, qui adventus numquam ab anno occupationis evenerat.

Tractum Gazae prope vicies centena milia Palaestinorum incolunt, qui, postquam Israeliani recesserunt, ab Hamas occupatus, impedit ne res publica Palaestinorum legitima ab omnibus nationibus putetur. Nam haec factio favens terrorismo iudicatur, qua re ipse Abu Mazel non dignus fede existimatur. Minister Primarius Israelis Benjamin Netanyahu promisit se numquam foedus facturum esse cum administratione quae pro omnibus partibus Palaestinorum tractaret, dummodo Hamas arma coniceret, ab Irania deficeret et rem publicam Israelis agnosceret.

Scripsit Lydia Ariminensis - 13/10/2017 17h04



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: