Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 23 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

FLORIDA AD VASTATIONEM PARATA EST

Monstrum Irma furere non cessat

Irma.jpg

Terribilis Irma quam celerrime, decem kiliometra in velocitatem per horam, quamquam minus potens, cum vehementia tertii vel quarti generis sit, ad Floridam incedit; citato cursu etiam insulam Cubam prostravit: transitus nefandus causa est fluoris electrici abruptionis in magna parte territorii et in ipso capite La Habana; aedificia magna detrimenta acceperunt, viae sunt concussae ventis vehementissimis quibus ducentorum kiliometrorum velocitas est simulque ob assiduis imbribus inundantur. Res tragica etiam in insula Sancto Martino ubi septuaginta partes ex centum domuum deletae sunt vel magno detrimento affectae.

Calamitas, quae mostro inferorum comparatur, saevire non cessat, tamen aliquanto retardatur subvenientibus Furiis Oceani Atlantici nomine JosŤ et Katia, minore vehementia ad hoc tempus reputatis ; unus furit ab orienti, altera ab occidenti sole. Interea Florida ad vastationem parata est. Prope septem milliones incolarum loca litori proxima deseruerunt. In urbe Miami domuegressio nocturna impeditur eis qui receptum habeant. Litus meridionale in magno periculo versatur, cum timetur ne undae altius extollantur et omnia mergantur. Ipse Praeses Donaldus Trump omnes cives incitavit ad fugam; non res servandas, sed vitae providendum esse.

Scripsit Lydia Ariminensis - 10/09/2017 13h57



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES His verbis Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un hodie Praesidi Americano Donaldo Trump prominatus est. Pyrobolon hydrogenicum in Pacifico Oceano se iniecturum esse declaravit.
Barcinona. Comprehensi diebus superioribus in praeclara seditione universi liberati sunt. Sed ipsa Procura XL milia hominum rebellionis recusat.
Florentia. Primus Minister Britannicus Theresa May hodie in contione sua publica varia de societate Britannica cum Italia praedixit. "Omnia seiungere non cupimus."
Missouri. Superiore nocte maximae pugnae contra Militiam Civilem ob solutionem militis, qui puerum Afroamericanum anno MMXI interfecit.
Gaza. Princeps loci ab anno MMVII Hamas condiciones pactionis cum Auctoritate Nationis Palestina (ANP). Praeterea, electiones novae exceptae sunt.


INSOLITA
POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: