Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 20 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE MIGRANTIBUS SERVANDIS VEL REPELLENDIS

Itali auxilium logisticum contra portitores migrantium Libycis offerunt

nave.jpg

Cum tot milia migrantium novissimo tempore in portus Italiae Meridionalis appulsi essent , gubernatio, sub finem mensis Iulii, hortatu praesidis Libyae Serraj, quattuor vel quinque naves, totidem aŽronaves, DCC milites classicos, in aquas Libycas mittere constituit ut custodes maritimos illius rei publicae adiuvarent. Munus Italorum praesidium logisticum praebere, Libycorum autem scaphas detinere et in litora viatores in loca acceptionis reducere, quibus moderatores Ordinis Nationum Unitarum praesint.

Tamen vicarius praesidis Serraj, Fathi Majburi, mandatum Italorum vehementer reprehendit cum, eius sententia, potestas Libyca laederetur. Immo dux administrationis Cyrenaicae Khalifa Haftar, cui sedes urbs Tobruk est, minas belli iactavit. Minister primarius Italorum Paulus Gentiloni missionem Maris Securi non intermissum iri confirmavit, pacto cum administratione legitima Libyca certamine contra commercium hominum in Mari Interno.

Eodem fere tempore administratio Italica consilium iniit ut operam auxiliatorum exquireret . Nam greges non publici (Jugend Rettet cum navi Iuventa, Medici sine fines) a iudicibus Italicis oppidi Drepani investigantur quod accusati sint se eos adiuvare qui contra legem, scaphis plerumque non tutis, ad litora Italiae peregrinos perducunt. Cum auctoritas Italiae vellet corpora eius generis inspicere et cursum migrantium comprimere, nuper praecepta morum instituit, prope ab omnibus accepta, quorum praecipua haec sunt: ne ingrediantur in mare Libycum nisi in gravissimo discrimine et imminenti periculo neve custodum litora tuentium operae obstent; ne communicent ut discessui cymbarum migrantes vehentium faveant; accipiant in latus navis, iussu auctoritatis rei publicae ad quam spectet, per tempus minimum necessarium, vigiles publicos ut indicia de vectione hominum non legitima requirant.

Res non facile creata est: portitores, Libyci, Itali, greges auxiliatorum de lucro et coniventia suspecti et innumerabiles migraturi. Quid eveniet, ut verisimile est? Proelia et lites.

Scripsit Lydia Ariminensis - 11/08/2017 16h28



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Civitates Coniunctae. Hodie suasor stretegicus Stephanus Bannon eiuravit. Sed utrum ipse abdicaverit an a Praeside Trump dimissus sit non recte scimus.
Nova Barcinonis acciderunt: numerus vulneratorum concrevit. C homines offensi. Praeterea, XIII homines perisse videntur.
Barcino. Hodie currus onerarius in via Rambla homines corripuit. XII vulnerati sunt. Auriga effugit. Scelus terroristicum facinus fuisse videtur.
Boreocorea. Dictator Kim Jong-Un hodie novas minas protulit: "Civitates Coniunctas Americae delebimus!" Praeses Americanus Trump: "Quod haec dicit eum paenitebit."
His verbis Praeses Americanus Donaldus Trump provocationem telephonicam Ministri Venetiolani Maduro repulit.


POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: