|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
NUNTII
ROHANI ITERUM PRAESES CREATUS ESTFactio moderata in suffragiis praesidialibus duriori praestitit
Nihil effecerunt, qui rigido regimini in Persia favent, populo metu oppresso: Hassan Rohani iterum praeses creatus usque ad annum MMXXI potestatem obtinebit. Qui LVII centesimas suffragiorum adeptus est, Ebrahim Raisi, adversarius eius, XXXVIII tantum centesimas. Rohani quidem non modo vicit, sed partes rigidorum coercuit, quos in certamine suffragatorio vehementer aggressus erat. “Iam satis superque “, inquiit, “vetandi ac iubendi. Homines liberi esse volunt.“ Ex quo apparet populum clericum summum neglexisse, qui suasisset , ut praeses proximus a civitatibus occidentalibus se averteret. Palma tamen quadam ex parte adiutori praesidis , Akbari Rafsanjani, tribuenda est, qui , antequam mense Ianuario mortuus est, familiari cuidam dixisse fertur se ultionem seram exacturum, si Rohani victor e suffragiis exisset. Rafsanjani anno MMXIII Rohanio favit, cum ipse praesidiatum petere vetitus esset. Rohani in primo praesidiatu multa, quae promiserat, exsequi non potuit. Controversia de re atomica sedata tamen res oeconomicae prospere non ceciderunt. Cum populus exspectet condiciones nunc meliores futuras, timendum est, ne adversarii eius rigidi pluribus iam cladibus acceptis summam dent operam, ut eum in propositis exsequendis impediant. Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/05/2017 08h05
. . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||