Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 24 mensis Octobris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

AVE, AMERICA

Praeses Obama ad finem muneris coram populo ultimam orationem habuit

Obama.jpg

Praeses Baracus Obama ante biduum ultimam orationem in urbe natali Chicago coram viginti milibus civium habuit, unde ad rem publicam accessit. Cursus honorum initium cepit anno MMVIII a sententiola “Ita est, nos possumus” ac finem habuit his verbis dictis: “Nos fecimus”.

“Se Americam meliorem octo annis reddidisse, veram commutationem rerum exstitisse”, vehementer declaravit. Si ante octo annos dixisset de rei oeconomicae regressu in contrarium converso, de industriae autocinetorum novo impulsu, de operis maxime auctis, de renovatis publicis necessitudinis rationibus cum re publica Cubana, de proposito nucleari Iraniano pacifice detento, de matrimoniis homosexualibus, de sanitate reformata, se ad altiora tendere eos censuros fuisse. Sed illa se fecisse, eos fecisse.

Haec prope dixit admodum commotus. Haec tamen, ait Obama, non sufficiunt : maxime interesse patrum conditorum praecepta, libertatem, aequabilitatem, democratiam observare, praesertim quod ob tromocratiam in discrimine essent. Maxime totiens ei plausum est ab iis qui fusis etiam lacrimis adfuerunt.

Scripsit Lydia Ariminensis - 12/01/2017 17h09



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Civitates Coniuntae Americae. Praeclarus actor Robertus De Niro hodie novas exprobrationes contra Praesidem Americanum Donaldum Trump proiecit: "Eum comprehendant!" tonavit.
His verbis Minister Externorum Catalunensis de "impetu in regione Catalunensem" hodie locutus est. Postea: "Ad Rem Publicam servandam seditionem Catalunensem repressimus."
Minister Americanus de Securitate Interna hodie a pervestigationibus secretarum speculatorum sententiam suam ostendit: “Civitas Islamica novum incursum terroristicum contra Civitates Coniunctas simillimum ei qui die tertio ante Nonas Septembres MMI effectum est apparat.”
His verbis Praeses Europaeus Tusk hodie de condicione migrationum ad Italiam migrantibusque tractandis loquitur.
Muqdiscius. Hodie in capite Somalensi currus onerarius displosit. XXX homines saltem perierunt.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: