Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De gasii via a mari Caspio ad Hadriaticum

De gasii via a mari Caspio ad Hadriaticum

Via gasii, quae Brundisium cum urbe Baku capite Azerbaianico (Romani pro hac terra utebantur nomine Atropatena) iuxta Mare Caspium coniungit, hodierna plerumque existimatur; re vera longae saeclorum seriei superfuit: in longitudinem IV milia kiliometrorum patet, a duo milia annorum exstat. Appia via Brundisium ferebat; postea transacto mari Hadriatico Dyrrachii Egnatia via incipiebat, quae apud Byzantium intermittebatur. Condita pro antiqua urbe Constantinopoli, novo Imperii Romanorum capite, insequentibus saeclis hinc tot “viae Sericae” devertebantur. Una ex his, ad finem adducta via Egnatia, totam Asiam Minorem recta linea transibat usque Erzurum (ita a Romanis nominatum, sed Teodosiopolis a Byzantiis, Arz-e-Rum, id est virtus Romanorum, a Persis), deinde, transacta Georgia, in rem publicam Azerbaianicam pergebat. In regione Cobustan, intervallo quinquaginta kiliometrorum a capite Baku, in saxo inscriptio inventa est, qua nulla ab urbe Roma remotior; periti sic explanaverunt: “Imperatore Domitiano Caesare Augusto Germanico, Lucius Iulius Maximus (centurio) Legionis XII Fulminatae”(AE 1951, n°263 Qobustan, Azerbaijan). Illuc a Romanis perventum est: id centurio subscripsit, loco idoneo ut unus saltus qui Caucasum Septentrionalem divideret a Meridionali, in potestate haberetur; ratio belli etiam tunc res magni ponderis fuit.

Nostra aetate idem iter maximi momenti est sed in contrariam partem. Viae Serica et Egnatia una via gasii factae sunt. Res publica Azerbaianica una e quinque nationibus est praeter Iraniam, Russiam, Kazakistaniam, Turkmenistaniam, quae inter se gasium dividunt e vadis maris Caspii extractum. E methano compositum est, quod multo minus quam petroleum et carbo fossilis res externas inquinat, quod facilius et oeconomice per gasii ductus, quibus est unius metri diametros, sub terram et mare, transferri potest. Gasii ductus, non totus adhuc exstructus, triplex est: una pars usque Erzurum perveniet (BTE), secunda Anatoliam transibit (TANAP), tertiam sub mare Hadriaticum usque Brundisium (TAP). Magnum commodum Italiae et Europae, sed praesertim Azerbaianiae, ubi inopum numerus magnopere iam imminuit, postquam portas Europae et orbi terrarum aperuit, corrupta Unione Sovietica, petroleum venditans, sed tertiam quaestus partem sibi retinens.

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 03/08/2015 17h50



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: