Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 19 mensis Decembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VALETUDO & MEDICINA
SPIEGEL ONLINE - 22

INVESTIGATIO CELLULARUM PRIMORDIALIUM

En cellulas, quibus somnia ad veritatem adducantur

Scripsit Jens Lubbadeh, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Primo simiae embryonales cellulae primordiales ad amussim confectae, nunc cellulae cutis reprogrammatae hominis - brevi spatio intermisso duobus scientistarum gregibus contigit, ut facerent progressûs decisivos. De cellulis primordialibus investigandis medici summam spem concepêrunt - num sperant iustê?

Estne tibi iecur defectum? Novum cura fabricandum! Laborasne morbo Parkinsoniano? Nos tibi pro cellulis cerebri tui emortuis aedificabimus novas. Egesne, cum diabêtâ labores, cottidie siphunculis insulini? Hoc obliviscere! Nos tibi fabricabimus novum pancreas!


Embryo humanus: Methodo reprogrammandi fieri poterit, ut pariantur cellulae primordiales etiam sine embryonibus

Organa defecta denuo fabricare et supponere - hoc est medicorum somnium maximum. Qui sperant hoc fieri posse cellulis primordialibus ad amussim confectis. Quae cellulae sunt totipotentes, nam iisdem inest potestas, qua tamquam in embryone sitae fiant cellulae cuiuslibet telae corporalis.

Duobus impedimentis magnis adhuc impeditur, ne tales cellulae adhibeantur ad usum medicinalem: Primo invenienda est via, qua embryonales cellulae primordiales efficaciter et ad amussim conficiantur, ut quadrent ad corpus hominis patientis. Secundo medici egent scientiâ et arte, quibus easdem cellulas mutent in cellulas corporales omnis generis.

 

CELLULAE CUTIS HUMANAE

IN PRIMORDIALES CELLULAS EMBRYONALES REPROGRAMMATAE


Pluripotentia: Cellulae dermaticae (cutis) a Iaponibus investigatoribus reprogrammatae factae sunt cellulae nervales.


Cellulae e murium telâ coniunctivâ exemptae: Primo reprogrammatio feliciter successerat in horum animalium rodentium cellulis - nunc etiam successit in cellulis humanis.


Cellulae murinae in experimentis prioribus adhibitae: Georgius (Jürgen) Hescheler Universitatis Coloniensis investigator: "Hic est" inquit „magnus progressus in embryonalibus cellulis primordialibus investigandis".


Ecce cellulas humanas pluripotentes: Cellulae ab investigatoribus fabricatae fuerunt proprietatibus cellularum primordialium embryonalium.


Shinya Yamanaka: Qui vîrîs (vîrus, -i n.) adhibitis in cellulas inseruit quattuor gena.


Iacobus (James) Thomson investigator cellularum primordialium: Secundum theoriam fieri posse, ut omnis aegrotus instruatur subsidiariis cellulis corpori propriis.

Nunc investigatoribus contigit, ut adipiscerentur duas cognoscentias decisivas. Iidem autem profecti erant a duobus inceptis inter se diversis: a clonizatione therapeuticâ et a cellulis corporalibus reprogrammandis.

Shoukrat Mitalipov, scientista Centri animalibus primatibus investigandis Nationalis in Oregone Civitate Americae foederali siti, eiusdemque collegae nondum id assecuti sunt, ut clonizationem therapeuticam adhiberent ad ipsum hominem, sed adhibuerunt ad simiam. Tamen hic est progressus decisivus, nam eodem apparet artem clonizationis therapeuticae fieri posse in cellulis animalium primatum. Primates autem sunt grex animalium, quorum est praeter simias etiam homo. Georgius (Jürgen) Hescheler, investigator cellularum primordialium, qui docet in Universitate Coloniensi, affirmat verisimile esse etiam cellulas humanas clonizari posse ratione therapeuticâ.

 

LEMMA: CLONIZATIO

Clonizatio therapeutica

Clonizatione therapeuticâ embryo fabricatur, ut postea pariantur cellulae primordiales. Medici id sibi proponunt, ut excolatur nova tela cellularis, cui insit heredium patientis, quod non reiciatur systemate immunitatis. Duce Hwang Woo Suk Austrocoreani investigatores primi materiam herediariam directe ex homine patiente exemptam iniecerant ôvocŷtîs enucleatîs. Ex ôvocŷtîs autem compluries divisîs post nonnullos dies exemptae sunt cellulae primordiales, quae continebant heredium hominis patientis ipsius individuale. Investigatores autem volunt tales cellulas primordiales postea ita programmare, ut fiant telae cellulares, quales sunt cordiales aut nervales.

Clonizatio reproductiva

Clonizatio reproductiva est fabricatio embryonum geneticê inter se aequalium eo fine, ut proles propagetur. Haec clonizatio eo fit, quod ôvocŷto enucleato implantatur cellula corporalis aut bestiae aut hominis. Si embryo paucis diebus post factus est blastocystis, implantatur utero. At hominum clonizatio reproductiva reprobatur ab investigatoribus gravioribus ferê omnibus, quod sit immoralis, necnon a multis putatur fieri non posse propter problemata technica.

Condicio iuridica

In Germaniâ vetitum est clonizare embryones humanos et ex iisdem parere cellulas primordiales. Sed per exceptionem lêge conceditur, ut cellulae primordiales importentur, quae ante diem 1. m.Ian. a.2002 fecundatione artificiali partae et culturis laboratorii reconditae erant. Interim novem gregibus investigatorum Germanorum licet iisdem operari. In Magnâ Britanniâ et in Coreâ Australi clonizatio therapeutica est expressis verbis licita, item in USÂ, sed ibi clonizatio embryonum non fovetur opibus publicis.

Clonizatio therapeutica sic fit: Sumitur nucleus cuiuslibet cellulae corporalis, implantatur ôvocŷto enucleato, e cellulâ fit embryo, ex eodem pariuntur embryonales cellulae primordiales. Omnis cellula corporis in nucleo suo habet heredium (sive genôma) completum, sed magnae partes huius heredii non operantur - ad quem finem cellula cutis gena expediat cellulae hepaticae? In ôvocŷto autem heredium cellulae corporalis tamquam computatrum denuo expeditur. Ita ex cellulâ corporis speciali fit cellula primordialis, quae denuo haurire possit e fundo genetico pleno. Quae cellula est pluripotens vel totipotens, i.e. potest fieri cellula omnis generis.

Utrum adhibenda sit clonizatio therapeutica an cellularum reprogrammatio

Commodum clonizationis therapeuticae est hoc: Habes embryonales cellulas primordiales, quae fieri possunt omne genus telae corporalis - conditorium subsidiarium in tubo probatorio factum. Incommodum autem est: Haec methodus est intricata et parum efficax.

Mitalipov clonurgus Americanus simiam clonizavit portione successûs 0,7% (zero-virgula-septem) partium centesimarum. Si methodus Mitalipoviana adhiberetur ad hominem, pro omni homine curando necessarii essent 150 (centum quinquaginta) ôvocŷti - quod neque congruit cum facultate medicinali neque cum normis ethicis. Praeterea incommodum grave huius methodi in eo est, quod cellulis primordialibus pariendis embryo destruitur. Propter hoc dilemma in multis terris interdictum est, ne fabricentur embryonales cellulae primordiales.

CELLULAS PRIMORDIALES ESSE TOTIPOTENTES

Embryonales cellulae primordiales

Quae cellulae dicuntur mutari posse in cellulas omnis generis: Si qui ôvocŷtus fecundatus maturescit, fit blastocystis, quae est glaebula cellularis. In mediâ autem blastocyste oritur massula cellularum primordialium - earum cellularum ipsarum, quae a medicis affirmantur fore salutares. Nam eaedem cellulae nondum differentiatae fieri possunt cellulae omnis generis corporis humani. In experimentis bestiarum cellulae primordiales ad libitum mutatae sunt in cellulas nervorum et sanguinis et iecoris et musculi cordis, si quidem antea tractatae erant aptis *crementatricibus, i.e. substantiis crescentiam efficientibus.

Adultae cellulae primordiales

Non solum embryones sunt fontes cellularum, e quibus varia genera telae humanae possunt oriri. In 20 (viginti) ferê organis inclusis musculis, ossibus, cute, placentâ, systemate nervoso investigatores investigaverunt adultas cellulas primordiales. Quae sunt quidem proprietatibus minus attractivis quam embryonales cellulae primordiales, sed iisdem fabricandis nulla oriuntur problemata ethica. E corpore hominis adulti cellulae primordiales eximuntur, coluntur, additis aptis crementatricibus ita transprogrammantur, ut maturescant in genera telarum optata.

Ethicê et ius

Cellulis primordialibus investigandis politici et bioethici et investigatores in magnum discrimen adducuntur. Embryonales cellulae primordiales pariuntur ex embryonibus, qui ôvulis artificialiter fecundatis relicti sunt. Qui hanc methodum comprobant argumentantur sic quoque futurum fuisse, ut tales embryones destruerentur; qui reprobant, hôc modo animal humanum innatum necari.

In Germaniâ vetitum est, ne embryones humani quoquo modo clonizentur indeque cellulae primordiales pariantur. Sed quibusdam in casibus specialibus lex concedit, ut cellulae primordiales importentur, quae ante diem primum mensis Ianuarii anni 2002 (bis millesimi secundi) fecundatione artificiali sunt partae et in culturis laboratorii sunt reconditae. In Magnâ Britanniâ et Coreâ australi clonizatio therapeutica expressis verbis est licita, item in Civitatibus Unitis, ubi non licet clonizationem embryonum fovere opibus publicis.

Cum parere quidem cellulas primordiales multis in terris vetitum est, sed easdem scientificê tractare permissum, exortum est verum commercium cellulas primordiales mittendi. Ut exemplum afferam: Tales cellulae Singapuro in urbe partae mittuntur ad scientistas ubique terrarum investigantes.

REPROGRAMMATIO

Alter autem magnus progressus cellulas primordiales investigandi simul factus est a duobus gregibus scientistarum: eorum unus ducitur a Shinya Yamanaka professore Universitatis Kyotoensis, alter a Iacobo (James) Thomson professore Universitatis Wisconsin-Madisonianae in Wisconsinâ Americanâ Civitate foederali sitae. Qui investigatores nihil fecerunt nisi cellulas corporales - e.g. dermaticas - in cellulas primordiales directê reprogrammaverunt - ôvocŷto et embryone omissis. Hoc illis contigit eo, quod cellulis dermaticis inseruerunt quattuor gena gubernatoria, qualia iam diu quaesita erant a multis scientistis.

Quae methodus est elegantissima, praesertim cum eadem neque ulli embryones sint fabricandi neque absumendi - ita ut nulla oriantur problemata ethica. Hescheler: "Hic est" inquit „magnus progressus in embryonalibus cellulis primordialibus investigandis". At reprogrammationi insunt etiam incommoda: Non est certum, num cellulae primordiales fabricatae reverâ sint tam totipotentes quam embryonales cellulae primordiales.

Utramque methodum esse parum efficacem

Miodrag Stojkovich, Germanus, qui cellulas primordiales investigat Valentiâ in urbe Hispanicâ in Centro Investigationis Principis Philippi, putat methodum reprogrammandi adhuc esse ab adhibitione remotam. Miodragus: „Methodus" inquit „gena per vîra transferendi est nimis periculosum". Heredium enim vîrale integrari posse in heredium cellularum humanarum, ut mutationes vel morbus cancer efficiantur. Praeterea Yamanakam Iaponem reprogrammantem usum esse geno cancerario - eidem quoque periculum cancri inesse nimis magnum.

Neque clonizationis therapeuticae neque reprogrammationis efficientia sufficit: Ex 50.000 (quinquaginta milibus) cellularum decem tantum potuerunt reprogrammari in cellulas primordiales. Tamen Miodragus Stojkovich putat methodum reprogrammandi celerius adhibitum iri quam clonizationem therapeuticam.

Omnes somniant de therapiâ cellularum primordialium futurâ - at quam verisimile est talia optata expletum iri?

Adultae cellulae primordiales, id est cellulae, quorum potestas differentiandi est limitata, hodie iam adhibentur in leucaemiâ et infarctu myocardii curandis - cum successu bono. Et quid de embryonalibus? Miodragus: "Quidam grex" inquit „US-Americanus annuntiavit homines, quorum medulla dorsalis esset afflicta, a se proximo anno futuro curatum iri embryonalibus cellulis primordialibus".

"Adhuc facienda est quam plurima investigatio fundamentalis"

Sed Miodragus nondum scit, quando futurum sit, ut embryonales cellulae primordiales soleant adhiberi. Idem putat tales cellulas primo adhibitum iri ad curandos homines paraplegiâ et morbo Parkinsoniano et infarctu myocardii laborantes. Miodragus: "Medici" inquit „interim bene sciunt, quomodo embryonales cellulas primordiales differentient in cellulas nervales et cordiales idque fecerunt bono cum successu".

IN GERMANIÂ LITIGARI DE EMBRYONALIBUS CELLULIS PRIMORDIALIBUS

Cellulae totipotentes: Embryonales cellulae primordiales

Opinata medicamenta salutaria necnon incitamenta discussionum: Haec sunt cellulae primordiales. Eaedem pariuntur e glaebulâ embryonis, qui est aetate duarum ferê septimanarum et possunt fieri omne genus cellularum. Itaque iisdem dicuntur sanari posse morbos Parkinsonianum, diabeticum etc. At earum pluripotentia, id est mutabilitas universa, non sôlum est commodum, sed etiam incommodum: nam talium cellularum ontogenesis non semper tam bene gubernari potest quam investigatores exoptant. Ne dicamus de problematis embryonum reiculorum moralibus.

Methodus alternativa: Adultae cellulae primordiales

Alia ac embryonalium est condicio adultarum cellularum primordialium, quae iam maturae eximuntur e musculis et medullâ ossium aliisque telis: Quae transprogrammari possunt in alia genera cellularum, quamquam tantummodo in certa quaedam, quia non iam sunt tantae potentiae biologicae. Ut exempla afferamus: Cellulae primordiales haematogenêae e medullê ossium exemptae inseruntur aegrotis vasibus cordis coronariis, cellulae primordiales e capillorum radicibus fiunt cellulae dermaticae, ut prosint ustulationibus sanandis.

Embryones in Germaniâ esse tutandos

Lêge embryones tutandi (EschG), quae a.1991 facta est valida, vetitum est, ne embryo in hyalo reagentiali generatus excolatur ad ullam rem nisi ad gestationem. Lêge cellularum primordialium (StZG), quae m.Iun. a.2002 lata est, non licet humanas cellulas primordiales embryonales importare nisi certis condicionibus praescriptis. Talia praescripta sunt: Ne importentur lineae cellularum primordialium, quae partae sunt ante diem 1.um m.Ian. a.2002, ne sumantur cellulae nisi ex embryonibus „supervacaneis", qui relicti sunt post fecundationem in tubo probatorio factam, ne quid pecuniae solvatur pro cellulis tradendis.

Problema diei dictae

Normâ diei dictae Germani cellularum primordialium investigatores impediuntur, ne cum collegis cooperentur aliarum terrarum, ubi licet operari cellulis iunioribus aut embryonibus fecundationum artificialium supervacaneis. Ex annis Germani timent, ne sequi non possint collegas in Civitatibus Unitis investigantes, qui hac in disciplinâ scientificâ dominantur. Cellulae enim linearum vetustarum, quae unicae sunt in Germaniâ permissae, quia in prioribus experimentis contaminatae sunt moleculis cellularum murinarum, homini implantatae si sunt, possunt affligi systemate immunitatis - e contrario lineae cellularum primordialium iuniores sunt purae. Procedente cultivatione diuturnâ nonnullae embryonalium cellularum primordialium lineae geneticê mutatae sunt - itaque nescimus, an eaedem, si adhibentur in therapiâ, malignê degeneratae efficiant morbum.

 

Georgio Hescheler autem est persuasissimum aliquando morbos endemicos, quales sint diabetes et infarctus myocardii et apoplexia cerebralis, sanari posse cellulis primordialibus. Georgius: "At haec res" inquit „est multo intricatior quam therapia, quae fit medicamentis. Necnon parum pecuniae erogatur ad cellulas primordiales investigandas. Itaque non licet exspectare has res celeriter processuras esse."

Iohannes (Hans) Schöler, scientista Monasteriensis Instituti Maximiliani Planck biomedicinae molecularis, putat potissimum inventum iri therapiam cellularem, qua sanentur homines morbo Parkinsoniano laborantes - hoc certe prius inventum iri quam integrorum organorum fabricationem. Idem scientista opinatur morbos primo fortasse mitigari tantum posse. Necessariam quidem esse patientiam. Quam opinionem Georgius communicans: „Multa investigatio fundamentalis" inquit „nobis restat facienda." Qui in Germaniâ investigatio cellularum primordialium legibus est restricta, hac in terrâ usum illarum practicum factum iri post decem vel viginti demum annos. "At animo fingo in USA progressum huius investigationis factum iri decisivum post tres quinqueve annos - nam ibi permultum pecuniae erogatur ad id efficiendum".

E primordiali cellulâ fiat corporalis

Alterum impedimentum, quod superandum est ad therapiam excolendam, est hoc: Cellulae primordiales sunt convertendae in corporales. E cellulâ primordiali fit certa quaedam cellula corporalis, cum in eâdem varia gena inter se ratione intricatâ coefficientia certo puncto temporis activantur. Substantiae crementatrices valent ad activitatem genorum et cellulam evolvendam dirigunt. En exemplum afferamus: Ut convertatur cellula primordialis in cellulam myocardii, necesse est cellulae addantur aptae crementatrices, apto puncto temporis, aptâ concentratione. Si qui cytologus invenit, quantis copiis quales crementatrices inter se coefficiant, idem possidet praeceptum, quo certum genus cellularum fabricetur.

Ceterum tale praeceptum est tam pretiosum, ut iam nonnulli *megapharmacopolae pecuniam erogaverunt ad cellulas primordiales investigandas. Miodragus Stojkovich quidem opinatur illos postea lucrum accepturos esse praecipuum cellulis primordialibus. Tum iidem non iam diplomata petent inventionis medicamentorum, sed praeceptorum, quibus cremententur cellulae vel statim integra organa.

GLOSSARIUM

āctīvitās *genī - gene activity; Genaktivität

*āctīvō, -āre - to activate; aktivieren

ad amussim cōnficere - to taylor; maßschneidern

apoplēxia cerebrālis - apoplectic stroke; Schlaganfall

*bioēthicē, -ēs f. - bioethics; Bioethik

*bioēthicus, -ī m. - bioethician; Bioethiker

*biomedicīna, -ae f. - biomedicine; Biomedizin

*blastocystis, -is f. - blastocyst; Blastozyste

cellula corporālis - body cell; Körperzelle

cellula dermatica - skin cell; Hautzelle

cellula hēpatica - hepatic cell, liver cell; Leberzelle

cellula myocardiaca - myocardial cell; Herzmuskelzelle

cellula nervālis - nerve cell; Nervenzelle

cellula prīmōrdiālis - stem cell; Stammzelle; Hispanice cellula primordial;

*clōn, clōnis m. - clone; Klon. - Gr. κλών, G.sg. κλωνός, ὁ i.q. ramus, sarmentum, surculus.

*clōnizatiō, -ōnis f. - cloning; Klonierung

*clōnizatiō *reprōductīva - reproductive cloning; reproduktives Klonen

*clōnizatiō *therapeutica - therapeutic cloning; therapeutisches Klonen

*clōnizō, -āre - to clone; klonen, klonieren

*clōnūrgus, -ī m. cloning specialist; Klonierer

*coefficiō, -ere - cooperate, combine; zusammenwirken, zusammenspielen. cfr v. René Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance, Leiden/New York/Köln (E.J.Brill) p.65, s.v. coefficiens: coefficientes causae.

conditōrium subsidiārium - spare parts store; Ersatzteillager

*crēmentātrīx (sc. substantia, māteria) - growth factor; Wachstumsfaktor

crēmentō, -āre - to make grow; wachsen machen. - cfr Karl-Ernst Georges, Ausführliches Lateinisch-Deutsches Wörterbuch, Hannover 1976, col.1743, s.v.: FULG.myth.3,8; Eccl. wachsen machen.

*cultivātiō diuturna - long-time cultivation; Langzeitkultivierung

*diabētēs, -ae m. - diabetes; Diabetes, Zuckerkrankheit. - cfr Gerhard Ahrens, Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein mit latinisiertem griechischem Wortschatz, 1.Auflage, Leipzig (VEB Verlag Enzyklopädie) 1988, p.38, §71.

*diabēticus, -a, -um - diabetic; diabetisch, zuckerkrank

*differentior, -ārī - to differentiate; sich differenzieren

diplōma inventiōnis - patent; Patent.

embryō, -ōnis m. - embryo; Embryo

ēnucleō, -āre - enucleate; entkernen. Cfr APIC.4,184; CIC.Scaur.20 e.al.

*genōma, -atis n. - genome; Genom, Erbgut

*genum, genī n. - gene, hereditary factor; Gen, Erbfaktor

*genum gubernātōrium - control gene; Steuergen

gestātiō, -ōnis f. - pregnancy, gravidity; Schwangerschaft

*haematogenēus, -a, -um - hematogeneous; blutbildend

herēdium, -iī n. - hereditary endowment; Erbgut

implantō, -āre - to implantate; implantieren

īnfarctus (-ūs m.) myocardiī - cardiac infarct; Herzinfarkt

īnsulīnum, -ī n. - insuline; Insulin

investīgātio cellulārum primōrdiālium - stem cell research

investīgātor cellulārum primōrdiālium - stem cell researcher

līnea cellulārum primōrdiālium - stem cell line; Stammzellinie

medulla dorsālis - spinal cord, spinal marrow; Rückenmark

medulla ossium - bone marrow; Knochenmark

*megapharmacopōlium, -ii n. - pharmacy combine; Pharmakonzern

*mōlēcula, -ae f. - molecule; Molekül. - v. Christian Helfer, Lexicon Auxiliare. Ein deutsch-lateinisches Wörterbuch, ed. tertia. Saarbrücken 1991, p.378: Molekül *mōlēcula, -ae f. [1658, P.GASSENDI, → VL 80,380].

*mōlēculāris, -e - molecular; molekular. v. Christian Helfer, ibid.: molekular *mōlēculāris, -e [Franz BRUENNOW: De attractione moleculari. Berlin 1842].

morbus Parkinsoniānus - Parkinson's disease; Parkinson-Krankheit

*ontogenesis, -is f. - ontogenesis, ontogenesis, development; Entwicklung, Ontogenese.

*ōvocŷtus, -ī m. - oocyte, ovocyte; Eizelle. - cfr Gerhard Ahrens, Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein mit latinisiertem griechischem Wortschatz, 1.Auflage, Leipzig (VEB Verlag Enzyklopädie) 1988, p.251, §630: ovocŷtus, -i m. die reifende Eizelle; ~primarius/ secundarius. cfr id. §631 parathyrocŷtus, -i m. die Zelle der Nebenschilddrüse...pericŷtus, -i m. die umgebende Zelle der Kapillaren...phagocŷtus, -i m. der Phagozyt; ...pigmentocŷtus, -i m. die Pigmentzelle ...

pancreas, -atis n. - pancreas; Pankreas, Bauchspeicheldrüse

paraplēgia, -ae f. - paraplegia; Querschnittslähmung

paralysis agitāns - Parkinson's disease; Parkinson-Krankheit

perīculum cancrī - cancer risk; Krebsrisiko

*plūripotēns, -ntis - pluripotent; pluripotent

*plūripotentia, -ae f. - pluripotency; Pluripotenz

potentia *differentiandī - differentiation potential; Differenzierungspotenz

*reprogrammātiō, -ōnis f. - reprogramming; Reprogrammierung

*reprogrammō, -āre - reprogram; reprogrammieren

*siphunculus, -ī m. - syringe (with hypodermic needle); Spritze (medizinisch)

*spermium, -iī n. - sperm; Spermium

substantia *crēmentātrīx - growth factor; Wachstumsfaktor. crēmentāre FULG.myth.3,8, Eccl. wachsen machen.

systēma immūnitātis - immune system; Immunsystem

systēma nervōsum - nervous systeme; Nervensystem

tēla cellulāris - cell tissue; Zellgewebe

tēla coniūnctīva - connective tissue; Bindegewebe

tēla corporālis - body tissue; Körpergewebe

therapīa cellulāris - cell therapy; Zelltherapie

*tōtipotēns, -ntis - totipotent; totipotent

*tōtipotentia, -ae f. - totipotency; Totipotenz

*trānsplantātiō, -ōnis f. - transplantation; Transplantation

tubus probātōrius - Angl. test tube; Theod. Reagenzglas; Fr. tube-à essai, éprouvette; Hisp. tubo de ensayo, probeta. 2. probatorius, -a, -um v. René Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance, Leiden/New York/Köln (E.J.Brill) p.284, s.v.

ustulātiō, -ōnis f. - burn, scald; Brandwunde, Verbrennung. cfr PLIN.VAL.3,22.

vāsa corōnāria - coronary vessels; Herzkranzgefäße

*vīrālis, -e - viral; viral

vīrus, -ī n. (pl.: vīra, vīrōrum) - virus; Virus. cfr William T. Stearn, Botanical Latin. History, Grammar, Syntax, Terminology and Vocabulary. London 1967, p.545 (Vocabulary): Virus: virus (s.n.II), gen.sg. viri, nom.pl. vira, gen.pl.virorum (to be distinguished from vĭrorum, of men).

Hanc relationem d.22.m.Nov., h.09.39, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit glossarioque instruxit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS:http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 25/11/2007 21h32



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA




BREVES Territor Chérif Chekatt, qui auctor incursus Argentorati confecti reputatur, a biocolytis in vico eiusdem urbis occisus est. Petitio a grege ISIS vindicata est.
Diurnarius Italicus Antonius Megalizzi obiit, cum graviter capite vulneratus esset petitione terroristica Argentorati effecta.
Ministra Primaria Theresa May ad aliud tempus sententias de Brexitu distulit, ut melius explanaretur commercium inter rem publicam Hiberniam quae particeps Unionis Europaeae manet et Hiberniam Septentrionalem Regno Unito coniunctam. Re vera timetur foedus de Brexitu a Consilio Populari ne probetur.
Nonagesimo quinto anno aetate mortuus est Praeses Civitatum Americae Unitarum Georgius Bush senior, qui munus exsecutus est ab anno MCMLXXXIX ad MCMXCIII tempore quo rueret murus Berolini et Unio Sovietica finem haberet .
Sina. Apparatus alchemicus Regionis Zhangjiakou prope Caput hodie deflagrauit: XXXVIII currus onerarius atque XII autoraedae hocpropter delentur, in quibus XXII homines periere atque plures XX vulnerati sunt.


INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: