|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LIBRI
QUALEM ESCAM NOBISCUM IN ALIOS PLANETAS PORTABIMUS? Propitium esculentum Est hoc quartum maxime populare in mundo esculentum, post maizium, triticum et oryzam, sed his omnibus comparatum multo salubrius se praebet, continet enim omnem fere materiam homini ad vitam sustinendam necessam.
De solano tuberoso sive pomo terrestri agitur, nostro vetero amico, primum in Andibus ab Indianis cultum, unde nomen eius 'patata' (quo etiam nonnulli Latinistae utuntur). Europaeis primum suscpiciosum videbatur: putabant id aut aphrodisiacum esse, aut venenum, aut materiam lepram efficientem. Lente tamen gratiam nostratorum sibi vicit ut optimum famis remedium (regina Gallorum Maria Antonina flore solani tuberosi crinem ornare solebat), ita ut nonnullae gentes nihil fere prater poma terrestria in agris colerent. Quod semel saltem effectum habuit horribilem, nam morbo quodam pomis terrestribus anno 1845 in Hibernia (Irlandia) laborantibus circiter milio hominum mortui sunt et alius milio ad emigrationem coacti. Mox fortasse renascentiam gloriae pomi terrestris videbimus, sit id enim, secundum scientistis, maxime idonea esca ad colendum in stationibus cosmicis. * John Reader, Propitium esculentum: pomum terrestre in historia mundi (Propitious Esculent: The Potato in World History), domus editoria Heinemann Scripsit Stanislaus Tekieli |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||