|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LIBRI
ERATNE AEMULATIO DUORUM REPERTORUM PURA? Quis vero telephonium invenit?
Verum telephonii repertorem fuisse – ita Shulman – aemulum Bell, virum nomine Elisha Gray. Quam rem demonstrent annotationes ipsius Bell, quas usque ad annum 1976 ab oculis alienorum occultas tenere familia inventoris iubebat. E quibus notis pateat hoc primum in orbe terrarum telephonema inter Bell et adiutorem eius Thomas Watson in vicino conclavi manentem, quod quaesi inopinate evenerit, re vera frustra finisse seu potius numquam fuisse. Demum duodecim annos postea Wasintoniae Bell diploma inventionis telephoni officialiter sibi poposcit alia methodo vocis inscribendi nunc utens, lineamentum emitatri (emissionis instrumenti) simul praebens. Simillime tamen lineamentum eodem tempore factum inveniatur tamen in documentis Gray... Anno 1878 in lite iudiciali de hac re a Gray coepta Bell recusavit, quin ipse appareret. Rebus ita stantibus cogitat Shulman optimo in casu Bell fuisse velociorem amborum inventorum in cursu diploma inventionis obtinendi. Pessimo autem casu eum furatum esse repertum Grayanum. Scripsit Stanislaus Tekieli |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||