Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos.

De Amore Adulescentium qui senescit...

SUMMARIUM

SUMMARIUM LAMPADIS MENSIS NOVEMBRIS

Sigismundus Staszczyk, nuper quinquagenarius factus, est a Christophoro Varga „Zygmunt Stary” (Sigismundus Senex) appellatus (is enim fuit titulus, quem dedit censurae novi disci a cantatore publici iuris facti). Quod cognomen ipsi Sigismundo – ut dixit „Lampadis” nostrae redactori – magnopere placet. Certe lepor ioci in eo consistit, quod ita etiam unus e clarissimis Poloniae regibus vocabatur. Eius tamen epitheton idem ac „senior” aut „maior” valebat, nam distinguebat eum a filio, Sigismundo Augusto. Ita et Staszczyk potius Sigismundus Senior quam Senex dici debet, nam minime decrepitus videtur, sed certe grandior aevo est, quam cum gregem cantatorum T-Love creabat. Non est, cur id miremur, nomen gregis enim idem significat ac „Teenage Love” sive „Amor Adulescentium”.

Miror autem cantatorem a familia et amicis Sigismundum appellari solumque in vita publica deminutivo Muniek uti. Ceteroquin enim solent deminutiva a propinquis usurpari, coram publico autem plena nomina. Sed homines, qui varias artes colunt, nonnumquam multo mirabiliora cognomina sibi indunt, utpote Aurora Dudevant, Francogallica scriptrix, quae Anglico masculino vocabulo Georgii Sand utebatur. De qua hunc limericum scripsi:

 

– Czemu nosisz dziwaczną tę maskę,                      

po angielsku się zwąc Jerzym Piaskiem?                  

– Nazwana za młodu                                                

Jutrzenką Od-przodu,                                                          

z takim mianem czy mogłam zbić kaskę?                 

 

Idem Latine:

 

– O carissima, ratio quaenam

te Georgium fecit Harenam? 

– Prius Anteriorem

me dicebant Auroram.

Tale nomen non implet crumenam.

 

                                                                                                          Nicolaus Simonides



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: