|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. De puero Baudelaireano mappas mundi diligente... Hodie in Lampade Patricia Pustkowiak
percontatur de variis rebus Ioannam Bator, eximiam peregrinandi amatricem, quae
proprium ipsius nomen gentilicium interpretatur ut anagramma vocis Polonicae
“tabor”, quae significat magnum numerum vehiculorum longis
itineribus paratorum. Hoc colloquium in memoriam mihi reducit notissimum Caroli
Baudelaire carmen, cui titulus est Peregrinatio.
Ecce eius initium: Pour l'enfant, amoureux de cartes et
d'estampes, Un matin nous partons, le cerveau
plein de flamme, Les uns, joyeux de fuir une patrie
infâme; Pour
n'être pas changés en bêtes, ils s'enivrent D'espace et
de lumière et de cieux embrasés; Effacent
lentement Idem Latine: Mappas mundi
diligens et philatelista sub lucernis
magna fit amplitudo ista, vitae scit
memoria eam coartare. Mane
proficiscimur. Uritur cerebrum, cor rancore
turget et studiis amaris. Imus,
volutantes ad undae rhythmum crebrum nostrum
infinitum in definito maris. Ex infami
patria sunt in fugam versi uni laeti,
alteri suas cunas horrent, quidam sunt
astrologi oculis immersi Circes, quae
perniciem pulchro fert odore. Illi se
inebriant, ut ne fiant ferae: caelo, luce,
spatio hauriunt ardorem. Gelu mordens,
cutem sol inficit qui aere, delent eis segniter
signa basiorum. Nicolaus Simonides |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||