|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. Lampas Maii SUMMARIUM Pulcheria Plebanek narrat Agneti Drotkiewicz se
olim in Svecia prope lacum et silvam habitasse. Ibi capreas e fenestra videbat
multaque quiete silentioque fruebatur. Sed ei nimium placida ea vita visa est
et nunc multo est felicior mediis Bruxellis habitans prope strepitosam
tabernam. Nunc alio, ac ante, animo legenda est nobis haec fabula Fredriana
(quam stilo Phaedriano reddere conatus sum)[1]: Paweł i Gaweł w jednym stali domu: Paulus Gallusque in una vivebant domo: Paweł na górze, a Gaweł na dole. Paulus superior atque Gallus infra eum. Paweł spokojny, nie wadził nikomu, Paulus tranquillus offendebat neminem, Gaweł najdziksze wymyślał swawole. Gallus furebat lasciva licentia. Ciągle polował po swoim pokoju: Nam venabatur in conclavi iugiter To pies, to zając – między stoły, stołki Et inter sellas atque mensas ut canis Gonił, uciekał, wywracał koziołki, Investigabat vel fugiebat ut lepus, Strzelał i trąbił, i krzyczał do znoju. Saltabat, iaculabatur clamans, bucinans. Znosił to Paweł, nareszcie nie
może; Haec Paulus patiebatur. Tandem non
potest. Fortasse
Paulus vicino ad quietem coacto dormire non poterat et denique ivit ad eum atque
rogavit, ut venationes resumeret? Nicolaus Simonides [1] Hanc versionem olim citavit Stanislaus Tekieli in
actis diurnis „Vita” (vulgo „Życie”) appellatis. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||