|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. Summarium Martii MMX
Christophorus Varga personis suorum primorum librorum indidit propriorum amicorum familiariumque cognomina. Ut scriptor narrat in hac “Lampade” Paulo Goloburda, plerique amici postea ei irascebantur, quia earum personarum naturam et facta nequaquam se digna existimabant. Nunc igitur, ne sit amicis odiosus, Varga personas sui novissimi libri, Plateae Libertatis, appellat adiectivis Latinis verbique causa Prudens, Rudis et Fidelis nominantur. Aliter tamen ac apud Iulianum Niemcewicz et Alexandrum Fredro, ea nomina non respondent hominum naturis, sed consilio sunt quasi inter eos permutata. Ingeniosiorem fortasse quam Varga methodum excogitandi nomina invenit scriptrix Americana Cheryl (eius praenomen tantum novi). Ea scribit in interrete [1] se suis personis tribuere ficta nomina ab eis usurpata, qui nos contra voluntatem nostram inutilibus epistulis electronicis, exempli gratia Viagram commendantibus, inundent. Talium enim litterarum auctores assumunt sibi valde insolitas appellationes, in quibus saepe praenomen nomini gentilicio alienissimum videtur, utpote Condoleeza Gagarin vel Quasimodo Bandaranaike. Cheryl ea nomina, paulo commutata, personis suorum operum donat. Quis adhuc crederet aliquem usum talium immunditiarum electronicarum aliquando inventum iri? Alius quidam scriptor Americanus in eadem pagina interretiali narrat se nomina sumere ex zoologia, botanica et mineralogia. Personis, quae apud oceanum vivunt, dat nomina Latina concharum aliorumque animalculorum marinorum; iis, quae silvas incolunt – arborum, iis autem, quae sub montibus vitam degunt – saxorum, aliquasque virtutes aut vitia eorum animalium, plantarum et lapidum personis nomina eorum gerentibus attribuit. Voces Latinas non solum scriptores, sed etiam ii, qui tabernas et officinas habent, mutuantur. Ita possunt emi horologia Helvetica quondam, nunc autem Hispanica, quorum nomen est “Festina”. Certe tale nomen horologiis minime convenit [2] . Aliqui lectores fortasse meminerunt veteris ioci: “Emite horologia Sovietica, sunt enim in toto orbe velocissima”.
Nicolaus Simonides
[1] Vide paginam interretialem http://www.nanowrimo.org/eng/node/3453162. [2] Id animadvertit administrator paginae interretialis, cui nomen est „In Rebus”, http://www.inrebus.com/index.php?m=03&y=09&d=04&entry=entry090304-145655&category=12. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||