|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. Sumarium Iunii 2009 SUMMARIUM Alexandra Waliszewska narrat hic nobis de picturis suis nuper factis, quae a prius pictis magnopere differunt, monstrant enim praecipue parvas puellas valde crudeliter tractatas. Velim hic tamen mentionem facere tabellae, quae repraesentat iam adultam feminam, magno dolore animi, si faciei est credendum, laborantem. Manibus vestem ea dimovet spectatorique ostendit cor, pulmones atque intestina. Titulus picturae est „Revelatio". Non conabor id opus interpretari, sed femina aliquid commune habere mihi videtur cum de statu corporis sui narrante puella, quam ostendit clarissimus limericus ante octoginta annos scriptus: There was a young mate of a lugger Who took out a girl just to hug her. "I’ve my monthlies," she said, "And a cold in the head, But my bowels work well… Do you buggar?" Quamquam "Lampadis" lectoribus Anglica lingua est sine dubio familiarissima, subiungo versionem Polonicam et Latinam: Rzekł ktoś, leżąc dziewczynie u stóp: – Czy dasz mi darmo to, kurwa czym kupczy? – Mam miesiączkę – odparła – i mnie męczy ból gardła, ale kiszki mam zdrowe… Pan dupczy? Quidam remex e parva triere meretrici dicebat: – Nunc mere! – Sum in menstruis – inquit – mucus nasum non linquit, valet viscus… Paedicas tu, ere? |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||