Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos.

Summarium Maii 2008

SUMMARIUM

Titulus libri Silviae Chutnik Portabilis catalogus mulierum, de quo loquitur hic cum auctrice Paulus Dunin-Wąsowicz, revocat nobis in mentem longam seriem operum inde ab undecimo libro Odysseae, ubi Ulixes narrat, quas mulieres viderit apud inferos, usque ad Elenchum adulterarum Georgii Pilch. Ea in serie insignem locum tenet Francisci Villonis Carmen de feminis temporis acti, ad quod alludunt Amores temporis acti Georgii Brassens. Ecce earum primae strophae:

Olim tantum humiles colui amores,

ut lavatrix Martha et Fannia sartoris

servula, non nobiles virgines, matronae.

Quid, quod erant Gratiae ima plebe ortae,

rivi Nymphae, Veneres Pantinorum Portae?

Tales canto feminas, vilior Villone.

Semper enim sequitur visum cor vicenne,

prima post tripudia igne ardent venae,

fit pastoris filia summo rege digna.

Dum ducissa deerat, proderat ancilla,

ut, dum absunt lilia, carpimus serpylla.

Omnia se deo dant ad sagittas ligna.

Die Solis Pulicum Forum visit pulchra.

„Ego tibi placeo, mihi tu". Quid ultra?

Haud postulabantur tunc magnae passiones.

„Pulcher militaris vir, nunc eamus foras".

Tramen suburbanum it ad Cytherae oras.

Non portandum tecum cor, ut puellae dones.

Maria superbia minime tumescit,

eius sartor purpurae usum plane nescit

neque vestis exiit dei officina.

Sed in Monte Martyrum quando in conclavi

nuda, dempta tunica, oculos mi pavit,

omni parte visa est Psyche tunc divina.

Magnopere differunt ab sese invicem catalogi mulierum Silviae Chutnik et Georgii Brassens. Scriptrix Polona videt feminas earum ipsarum oculis, at apud cantorem Gallum puellae nullam propriam vitam habent, sed tantum virorum cupidinibus serviunt. Paulus Dunin Wąsowicz obiter comparat librum Silviae Chutnik catalogo fungorum, sed tali catalogo multo similius hoc carmen videtur. Simillimum autem esset elencho mulierum in Domino Ioanne a Leporello cantato, nisi quod hic non tres feminas, sed aliquot milia enumerat.



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: