|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. Summarium decembris 2007 SUMMARIUM In hac „Lampade” narrat Iacobus Żulczyk de suo novo libro, cui titulus est Statio radiophonica Armageddon. Quo libro nondum prelis emisso quid nobis restat, nisi versare diurna atque nocturna manu prius opus eiusdem auctoris, Fac mihi aliquam iniuriam? Ibi inveni haec verba: „De paene omnibus terris, quae extenduntur a nobis versus orientem aut meridiem, narrantur fabulae, in quibus dicitur homines ibi adipem cum dulcibus cibis miscere. Non sunt tamen verae". Tales fabulae etiam de Polonis narrantur, si quidem Polonus fuit Macarius iste, de quo cantabat Hiacynthus Kleyff:Fuit vir Macarius, |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||