Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
29

URSULA MARITIMA

"Floccam" in altores inhiare mordacem

Parvula, sed procacula: Ursula maritima Norimbergensis, quae appellatur „Flocca", therotrophis paulatim fit periculosa. Bernhardus Neurohr veterinarius: Flocca inquit „nunc iam in nos prosilit necnon inhiat nos morsura". Mox altores protegentur chirothecis.

Norimbergâ ex urbe - Bernhardus: "Flocca" inquit „iam mordet sat vehementer". Bracchiis Horstii Maußneri therotrophi iam inesse nonnullos livores. Medicus veterinarius dixit quidem altores a Floccâ, quae interim haberet pondus 9,85 (novem - virgula - octo quinque) chiliogrammorum, nondum terreri, sed annuntiavit eosdem quam maturrimê induturos esse chirothecas longis tutamentis coriaceis instructas.

URSULA MARITIMA NORIMBERGENSIS: EDIT, BIBIT, PALPATUR


Therotropha ursulae non appropinquat nisi tutamento orali induta: Ursula maritima ab eâdem penicillo extergetur et manibus leniter tractatur. Ne quae germina nociva inferantur in cellam, cui inest cista lignea Floccae habitaculum, therotrophae induunt vestimenta specialia, gerunt tutamenta oralia et indumenta calcearia...


... et chirothecas semel tantum adhibendas: Ecce parvula puella ursina bellulê crevit.


En ursulam saturam et fatigatam: Intra 48 (duodequinquaginta) tantum horas 15.000 (quindecim milia) hominum commendaverunt, quo nomine appellanda esset haec ursula.


In therotrophio quidem nondum licet hanc ursulam spectare - sed in interreti eadem iam est persona celebratissima. Affluentia spectatorum interretialium ingenti stationes servitoriae (servers) septimanâ exeunte sunt impeditae.

Bernhardus affirmat ursulam maritimam duos dimidiumque menses natam saliendo et mordicus inhiando praebere indolem suam rapacem. „Ipso eodem more" Bernhardus inquit „ursi maritimi insiliunt in crustas glaciales, si qua phoca ibidem iacet".

Necesse est, ut Flocca paulatim desuescat cottidianis cenis lagoenariis, assuescat pulti comedendae. Bernhardus: "Decem minutis postquam lagoenulam ebibit Floccae dedimus ultimam lactis mililitram catino metallico infusam, ut elingeret". At ursulae nondum placere hoc genus cibi sumendi.

Medicus veterinarius: "Ad catinum" inquit „illa valdê sollicitatur, magnâ voce clamitat, oportet adhuc assuescat". Aliquantisper exspectandum esse, usque dum Flocca prorsus assuefieret ad novum genus cibos sumendi.

Quod attinet ad auram popularem, oportet Flocca patiatur mox alterum catulum ursinum quoque favorem hominum esse captaturum.

Nam heri nuntiatum est etiam in therotrophio Stutgardiensi prolem ursorum maritimorum esse propagatam. Ibidem mense Decembri natum esse parvulum "Wilbär". Sed îdem ursulus - aliter ac Flocca Norimbergensis - a matre suâ egregiê educatur. „Wilbär" autem, adhuc sex tantum chiliogramma pendens si comparatur cum Floccâ, est nanus levissimus.

Hanc relationem d.29.Febr., h.19.57 a.2008 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 03/03/2008 13h04


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: