Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
Lugete,

Lugete, o veneres cupidinesque

et quantumst canum venustiorum …

Excruciatur Dudù, canis qui non solum ad dominam Franciscam, sed etiam ad amantem Silvium caudam movebat. Acerbissimo dolore cruciatus, lacrimas effundens, quibus nulla consolatio adhiberi potest, solus vias Matriti urbis percurrit. Haec verba singultantia accidit ut viatori cuidam diceret. “O me miserum, o tempora praeterita, cum omnibus conciliis, etsi iis quibus non oportebat, Francisca me in sinu tenens intererat! Dominam meam, quae saltatrix venusta in lascivis spectaculis fuit, cupiditas cepit Partem Silvii Berlusconi arripiendi (idemque Silvium, evidenter). Franciscae minime intererat Silvium saepe exquisitum atque condemnatum esse, iam duas uxores habuisse, tres liberos ei esse, vitam libidinose vivere (magistratui minime congruentem!). Lutetia pro missa bene est, sollemniter et utilitari suae solum prospiciens Enricus IV dixit (verba quae, sine dubio, dominae meae ignota non erant).

His mensibus in urbe Matrito vivo, ubi Francisca linguas externas discere conatur. Tristis hac in urbe vitam ago, Hispanicae linguae ignarus; cum olim, amore impulsus, feminam Hispanicam consectatus sum, canis domina haec verba clamans deturbavit me In Italiam revertere, perro caliente berlusconiensis! Quid significaret perro caliente ex Francisca quaesivi; respondit perro caliente canem ardentem (amore pulsum?) significare. Aliquot post diebus viam consuetam percurrens perro caliente (Anglice hot dog) scriptum vidi illic ubi lucanicae assatae et in panes insertae venibant. Domum reversus de perro caliente … gastronomica significatione Franciscam, Hispanicae linguae parum peritam, docui … simulque cachinnavimus. Aegre fero quod Francisca tristis est; in animo erat se posse Silvio nubere (etsi quinquaginta anni intersunt inter eos!). Amorem non omnia vincere perspexit. Partium conciliis eam saepe interesse multi Partis berlusconianae aegre tolerabant (ita videtur); tres liberos in Silvii hereditatem Franciscam accipere, secunda uxore maximis impendiis repudiata? Dissentiunt (ita videtur). Spe elapsa Silvio nubendi, Francisca domina mea, quasi in exilium eiecta sit, tristem vitam Matriti agit. Ad studia animo contendit, Hispanice loqui conatur et …lacrimas effundens perro caliente dentibus arripit”.

Scripsit Domenicus Caveosanus - 31/12/2014 17h14


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: