|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
INSOLITA
ERINACEUM IN VASCULO IOGURTI INHAERUISSE
Ecce erinaceus Offenburgensis: Caput in vasculo iogurti inhaeruisse 19.08.2014 Erinaceus inhaerescit in vasculo iogurti, vacca paene aquis submergitur, equus errans venit ad pistorem: ter factum est, ut bestiae indigerent auxilio astyphylacum. "Inter investigationes nocturnas officiales conspexerunt vasculum iogurti vacillans iis appropinquans" – sic astyphylaces Offenburgenses casum describunt insolitum. Quidam erinaceus enim, quem famelicum fuisse verisimile est, cum caput nimis altê poculo imposuisset, inhaeruerat. Officiales autem animal liberaverunt. Necnon cives adhortati sunt: ut purgamenta sua semper rectê removerent ! Bremâ quoque in urbe quaedam bestia defixa est – vacca in fossâ aquariâ inhaeruit. Astyphylaces opinati sunt hanc vaccam sibi visam esse ceteris vaccis gregis sui ingratam ideoque aufugisse. Nam hanc vaccam maculis esse fusco-albis, ceteras vaccas illius gregis esse maculis nigro-albis. Siphonarii unâ cum agricolâ hanc vaccam vehiculo tractorio e limo traxerunt. In Thuringiâ pistor quidam visitatus est ab emptore insolito: Equus enim mane ante tabernam stetit media in urbe Eisenberg sitam. Officialibus contigit, ut equum captum in therotrophio collocarent. Ecce servata est vacca Bremensis e fossa tracta.
Hanc relationem d.19.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Igel schaut zu tief in Joghurtbecher".Scripsit Nicolaus Gross - 22/08/2014 16h13 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||