Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 21 mensis Aprilis 2015
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
Tommy canis amor dominam praeter mortem sequitur

Tommy canis amor dominam praeter mortem sequitur

Non solum in Apulia sed in Italia tota canis cuiusdam (“Tommy” nomine) casus animos movit. Domina quattuor canes errantes magno cum amore exceperat paveratque, eo amore qui maior est in hominibus solis. Tommy semper dominam comitabatur, quocumque ea contendebat; in expectatione autem extra manebat si in pistrinum aut in lanienam aut alio domina intrabat. Qua mortua, pompam usque ad ecclesiam secutus est, in qua ante aram cubans laudationem funebrem auscultare videbatur.

Tommy ceterique canes a medicamentaria quadam, hac quoque misericordia mota, postea pascuntur. Quae eorum valetudini quoque consulit. In platea cotidie Tommy cubat, senibus prope morantibus, qui eum “amicum tristem”, domina orbatum, mulcent. Quotiescumque iglesiae campanae sonant, quae ritum praenuntiant, ad aedem sacram viam ingreditur quasi illuc evocatus, eam adit et ante aram usque ad finem cubat; sacerdos, dominae amoris erga Tommy memor, hunc singularem fidelem accipit. Tommy et Hachiko nonne in amicitia sunt?

Scripsit Dominicus Caveosanus - 20/01/2013 22h16




BREVES Mufti principalis urbis Ancyrae permisit fidelibus usum chartae hygienicae ad intimas partes corporis purgandas, in his locis terrae, ubi desit aqua currens.
Norvegia ut prima terra mundi habebit totam sui radiophoniam digitalem. Ab anno 2017 nulli stationi radiophonicae licebit per aethera programmata emittere. Rectores stationum hoc facto gaudent, credunt enim se ad plures auditores perventuros.
In Statibus Unitis Pentagonum pecuniam armis emendis praesuppositam his novissimis annis minuit, itaque mancipes mercatoresque, qui arma exercitui Septentrioamericano vendibant, novos mercatus quaesierunt, vel Saudiarabiam aut Philarchias Arabicas.
In Hispania Rudericus Rato, qui vicepraeses fuit, a iudice arreptus est et fraude tributario accusatus; Marianus Rajoy nunc praeses, scandalum Factioni Populari maxime nocere agnoscit remque huius Factionis politicam oportere refici.
Marius Draghi, Nummariae Centralis Europaeae praeses, sollicitus est propter Graeciam, quae cum creditoribus suis de aere alieno videtur non agere concorditer; in decoctionem – inquit Praeses - Graecia si ceciderit, aliae nationes Europaeae “per aquas inscrutabiles” navigabunt. Yanis vero Varoufakis, rebus oeconomicis praepositus sive minister Graecus, qui meliora exspectat, pactionem celebratum iri putat quae vitet decoctio.


RELIGIO
INSOLITA
RELIGIO
OECONOMIA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: