|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
De Beatrice Vio, adulescentula tredecim annorum...?
Omnia bene se habuerant Beatrici Vio, adulescentulae nunc tredecim annorum, usque ad vigesimum diem Novembris a. 2008, quo die Beatrix febri acuta ac violenta laborare coepit. Medicorum diagnosis: meningitis septicaemica, id est morbus, qui nullam fere supervivendi spem concedit. Nam nonnullos dies Beatrix inter vitam et mortem, ut aiunt, degit, dum tenellum eius corpus gangraena corrodit. Tantummodo brachiorum amputatione- dicunt medici - fortasse gangraena compesci potest. Huic adulescentulae brachia amputantur. Sed etiam crura dirus morbus attigerat. Parentes e filiola quaesiverunt utrum ipsa alias amputationes subire parata esset necne. «Si postea melius me habebo, adsentior», respondit Beatrix, dum sacerdos valetudinarii, qui eam consolabatur, lacrimis temperare non poterat. Nunc Beatrix quattuor membra artificiosa sive protheses habet, sed consuetudinem subridendi non amisit. Quin etiam omnia, quae antea colere solebat, prospero exitu etiamnunc agit colitque, veluti artem certandi <subtiliore gladio>, quae Italice <scherma> dicitur; qua in arte exercenda iam Beatrix variis praemiis honestata est. Huic adulescentulae, quam omnes 'Bebe' vocant, amicus carus et verus est Ansgarius ille Pistorius, singularis cursor ac praeclarus. Non immerito plerique diurnarii, qui Beatricis vicissitudines narrarunt, eius "historiam tragicam, at minime tristem" scripsere. Sodalibus, qui linguae Italicae omnino haud ignari sint, ut legant et videant paginas et imagines hasce suaserim, quae melius explicant et monstrant quod supra referre sum conatus: Scripsit Victorius Ciarrocchi - 27/05/2010 11h22
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||