Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Martis die 9 mensis Februarii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
01A 75-

Biocolytae Hungari arcere contantur nationalistas in viis Budapestinis flagitantes nova comitia ante tempus solitum haberi.

Babae! Sicut hirundines (aut fere), funibus affixi, "volant" inter caeliscalpia Pecchinensia purgatores fenestrarurm.

Helicopterum Russicum Mil Mi-26 transportat vetus aeroplanum epibaticum Tupolev Tu-134 in musaeo Petropolitano.

Capitibus rica obtectis exspectant mulieres Indicae civitatis Uttar Pradesh, donec liceat iis intrare aedes electorias urbis Varanasi, ut vota sua dent in comitiis parlamentariis, quae spatio quinque septimarum in India habentur. Uttar Pradesh erat una civitatum, ubi iam in prima phasi electionum suffragaretur.

Primum post memoriam gentium ludi Indicae Primae Ligationis (Indian Premier League) pilae criceticae, qui putantur esse in numero eventuum huic disciplinae maximi in mundo momenti, non in ipsa India, sed in Africa Meridionali habentur. Talia consilia capta sunt ob timorem tumultuum, qui sequi possint electiones parlamentarias in India. Ecce brabeuta Lalit Modi ictu monetae decernit, utrum lusoribus Chennai Super Kings an Mumbai Indians primis pilam tundere sit.

Desilvatio prosequitur in valle Ica montium Andium Peruviae. Incredibile: ante nonnulla decennia hi montes densissima silva fuerant comperti! Oecologi Peruviani tamen consilia habent hic denuo arbores plantare.

Societas National Trust putat 60% hortorum Angliae evanuisse ab annis quinquagenariis praeteriti saeculi (1950s). Qua re sine dubio minime gaudent apes Britannicae, quibus praebent horti optimum fontem erithaces nectarisque.

 

Scripsit ANL - 24/04/2009 13h40



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


BREVES
Srilankae coniurationis accusatus comprehensus est dux Sarath Fonseka, qui adversarius fuit anno praeterito praesidentis iterum electi. - 08/02/2010 23h25
Trecenta millia saltem incolarum Vasingtoniae et regionum USAe orientalium propter ingentes nives vi electrica carent. - 07/02/2010 11h06
Potestates occidentales dubie respondent Persarum rectoribus, qui uranium extra fines suos ditandum mittere volunt, finem contentioni de armis nuclearibus imponentes - 06/02/2010 16h56
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: