|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Grex pandarum gigantearum requiescit Pecchini postquam e terrae motu afflicta provincia Sichuan in therotropheum Peschiniense advectae feliciter sunt.
Tale putant esse fautores vitae extraterrestrialis inveniendae corpus homunculi quod, credunt, ab US-Americanis militibus inventum esse anno 1947 in harena Neomexicana, cum navis cosmica incolarum coelestium in terram collapsa esset.
Primi huius anni aringi capti sunt in Mari Septentionali ac statim advecti in portum Scheveningen ad Hagam Comitum.
Aemulatio pueri cicionarumque in rebus adhuc bonis inveniendis in conditorio sordium regionis Indicae Gauhati.
Discum tenilusorium amisit tempore certaminis semifinalis French Open Gallus Gael Monfils contra Helvetum Roger Federer ludens.
Meridiatione paululum longiori solito fruitur hamaxarius quidam Indus tempore operistitii in urbe Calcuta habiti.
Quartum diem vitae in therotropheo urbis Colchester Britannorum agit catulus gepardi. Cuius tres fratres pro dolor statim post partum animam efflaverunt.
Ita piscem pro cena in piscina immersus capit Inuka, 18-annorum ursus marinus therotrophei Singapurani. Qui est solus in mundo ursus marinus in plaga tropicali natus. Scripsit ANL - 11/06/2008 21h48
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||