|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
ORBIS PICTUS sive eventus praeteritorum dierum illustrati imaginibus a variis agenturis diurnariis praebitis:
Funda militare olim incolae insularum Balearium optime sciverunt, hodie autem cives Palaestini Israelianos milites his telis petentes, sicut hic in vico Nilin Ripae Occidentalis Iordani.
Camelopardalis Carroll lingit catulum suum ante septimanam in therotropheo urbis Romae natum.
Iuvenis Sinensis in ruina domus urbis Renjiaping provinciae Sichuanensis, motu terrae die 12 Maii percussae.
Eadem calamitate tecto ipsius privatus puer urbis Beichuan cibum comedit in castris e regionibus tremore afflictis refugarum.
Monumentum trium praeclarorum pedilusorum manus Manucianorum Unitorum (Manchester United) ad stadium Old Trafforid postitum. Quorum pedilusorum 'trinitas' sunt Bobby Charlton, Denis Law et George Best.
Aeroplanum Brasiliense hos homines in sangala procul a cultu civilisationis viventes prope limitem Peruviensem invenit.
Qui homines talibus in tuguriis in media silva pluviosa vitam agunt...
... neque vero gaudent aeroplano de caelo appropinquante, minantes aeriplanigas hastis arcubusque.
Ita corpus inclinans tenilusor femina Russica, Maria Sarapova, quartum sequentem agonem certaminis Lutetiensis vincit. Scripsit ANL - 03/06/2008 10h44
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||