|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
BELLUM DUARUM CAMPANIARUM NONDUM FINITUM Viticolae Helvetii nomine suo gloriantur Incolae Helvetici vici Campania (Champagne) comitiis peractis consilium ceperunt se pugnaturos contra prohibitionem Unionis Europaei (UE) pro vina sua vendenda nomen 'vinum Campaniense' adhibere, quod nomen lege UE reservatur vinis spumescentibus factis in regione Francogalliae idem nomen (Champagne) habenti - nuntiat agentura Reuteriana.
"In mercatu, ubi consumatores magis magisque curant de responsabilitate fabricatoris, tale conceptum (i.e. mutatio nominis vini) est fatale" - dixit Thomas Bindschedler, moderator motus nomini vinorum Campaniensium (Helveticorum) defendendo. Qui memorat sui vicum nomen Campaniae ferre ab anno 885 post Christum natum et primos scriptos et adhuc servatos nuntios de huius loci vinicultura divulgasse anno 1657. Bindschedler pollicetur se vocaturum in ius non esse magistratus Campaniae regionis Gallicae propter usum nominis 'Campaniensis' in lagoenis vinorum ibi factorum. In photographemate autem videtur signum nomen vici ferens ab excavatro forcipe necnon vexillo Gallico instructo a loco sui abduci, quod allegoria sit privationis identitatis, quae huic vico actu Francogallorum immineat. Scripsit Stanislaus Tekieli - 06/04/2008 13h27
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||