Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
ALBANIA

ALBANIA

Pyrobolêum percuti serie displosionum –
multos esse mortuos violatosve

Detonationes adhuc auditae sunt in locis, quae remota sunt 200 (ducentis) chiliometris: Ingenti serie displosionum in quodam *pyrobolêo (Angl. ammunition depot), quod situm est in basi exercitûs Albanici, multi homines sunt interfecti. Usque nunc inventa sunt quinque corpora mortua, sed numerus fortasse dramaticê augebitur. Ducenti ferê homines sunt violati.

Gerdecio ex oppido Albaniae – Prima, ingens detonatio facta est horâ duodecimâ meridianâ, deinde oppidum Gerdecii prope Tiranam urbem situm per horas iterum iterumque novis displosionibus percussum est. Vespere nondum cognitum est, quanta calamitas facta sit. Locutrix gubernationis dixit in officinâ destructâ fortasse esse 63 (sexaginta tres) homines mortuos. Sed magistratûs timent, ne numerus mortuorum sit multo maior. Porro dictum est ducentos homines esse violatos.

Displosionibus aliquot centum domûs sunt destructae. Etiam res multo maiore distantiâ a loco infortunii sitas vehementer esse afflictas. Detonationes auditae sunt usque ad Skopje caput Macedoniae plus 200 (ducentis) chiliometris remotum.

Usque nunc affirmata est mors quinque hominum, inter quos sunt etiam parvuli – mediatores locales rettulerunt de sex hominibus interfectis. Sali Berisha dux gubernationis locutus est de "magnâ tragoediâ" et "mortuis numerosis".

Vespere Berisha coram diurnariis dixit hoc mâne nullos extraneos operatos esse in pyrobolêo. Antea quidam opinati erant inter homines interfectos esse etiam cives Civitatum Unitarum, qui in officinâ dediti essent destruendis pyrobolis vetustate inutilibus.

Magistratûs Albaniani coniciunt displosionem eo effectam esse, quod pyroboli destruendi incautê tractati essent. Magistratûs cives adhortati sunt, ut violatis donarent sanguinem. Multi violatorum in viâ inter urbes Tiranam et Dyrrhachium sitâ autocinetis pyrobolêum praetervehentes displosionibus correpti erant. Omnes homines regionem intra septem chiliometra incolentes allati sunt in locum securum.

Gerdecium versus septentrionem decem chiliometris abest ab urbe Tiranâ. Etiam e vicis circumsitis incolae aufugerunt ex isto incendio infernali. In eâdem regione fluentum electricum est interruptum. Bamir Topi praeses rei publicae cives monuit, ut quietem servarent, ut impedirent „chaos et terrorem Panicum".

Frank-Walter Steinmeier minister Germaniae rerum externarum collegae Albano, cui nomen est Lulzim Basha, eiusque conterraneis telegrammate affirmavit se „medullitus condolere". Steinmeier scripsit haec: "Germania quantum poterit adiuvabit Albaniam hac in horâ difficili".

Berisha dux gubernationis dixit propter pyrobolos a regimine communistico ex anno 1945 (millesimo nongentesimo quadragesimo quinto) reconditos civibus Albaniae imminere periculum continuum. Berisha: "Exstat ibi" inquit „ingens et more insano accumulata copia pyrobolorum. Non excludo hoc infortunium effectum esse errore humano". In pyrobolêo destruebantur pyroboli supervacanei.

Hanc relationem d.16.m.Mart. a.2008, h.01.02 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross - 17/03/2008 17h51



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: