|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Lex nova de vi domestica in Russia constituiturVladimirus Putin praeses Russiae legem subscripsit, qua constituitur, ut leniori poena in eos animadvertatur, qui suis vim attulerint, dummodo primum vim adhibuerint neque quemquam aequo gravius laeserint. Ita fit, ut peccatum existimetur, quod antea iniuria habebatur, quae custodia duorum annorum vindicari solebat. Ii, qui legem novam laudant, censebant parentes non puniendos esse, si liberos suos castigavissent, cum rem publicam privatis rebus se immiscere non oporteret. At sunt, qui timeant, ne numerus eorum minuatur, qui de vi domestica in ius vocari possint. Praeterea saepius fore, ut mulieribus, quibus mariti vim attulerint, iustum auxilium negetur. Secundum tabulas publicas anno MMXV quinquaginta fere milia delictorum fuere, quae ad vim domesticam pertinebant, in iis XXXVI milia delicta ad vim feminis allatam pertinentia. Tamen Dimitrius Peskow pro regimine locutus dixit multum referre, quantum interesset “inter vim veram et varia genera rationum, quas pater familias cum suis haberet”. Scripsit Volfgangus Austriacus - 08/02/2017 13h48 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||