|
|
|
IN ORBE
Ubique Turciae reclamatur
Ubique Turciae reclamatur
In
urbibus Turciae tumultus eorum, qui primo ministro Erdogan
reclamant, continuantur.
Tumultus
orti sunt, cum nonnulli homines prohiberent, ne in hortis
quibusdam Constantinopolitanis arbores caederentur pantopolii
exstruendi causa. Cum ubique Turciae consilio magistratuum
aedificetur, plures in dies sunt, qui indignentur, quod sine sua
voluntate id fiat. Adhuc Erdoganii parum interfuit, quid cives
contra dicerent: „reclamantes“, inquit, „ faciant,
quid velint. Nos iam decrevimus.“ Nescio an nunc id non iam
dicat: cum vigiles publici eos, qui arboricidio reclamabant,
siphonibus gazoque lacrimoso hortis expellere conarentur,
multitudo indignantium ita crevit, ut veri tumultus orerentur.
Interim non iam arboricidio reclamatur, sed Erdoganio rationique
eius gubernandi. Quin etiam aedificium officiale factionis AKP in
urbe Smyrna incensum est.
Iam
tertia nocte tumultuatur. Vigiles publici plus mille adhuc
homines comprehendisse dicuntur. Reclamationibus neglectis
Erdogan in Africam profectus et cives monuit, ut animos sedarent,
et vigiles publicos, ne nimiam vim adhiberent. Abdullah Gül,
praeses rei publicae, cives cohortatus est, ut leges et pacem
servarent, confirmans sententiam populi se audivisse; simul eos
monuit, ne paterentur eos, qui extrema consilia
sequerentur, iustis reclamationibus abuti.
Scripsit Volfgangus Austriacus - 04/06/2013 00h21
.
.

|
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|