|
|
|
IN ORBE
In conventu Russorum imagines Iosephi Stalin veneunt
In conventu Russorum imagines Iosephi Stalin veneunt
In aedibus Dumae, conventus nationalis Russorum, imagines
fictae statunculaque Iosephi Stalin, dictatoris Sovietici,
veneunt. In quibus inveniuntur, quae pretio DCCL euronum venalia
habeantur. Sunt quidem, qui de ea re indignentur: Ludmilla
Alexeiewa, una e grege Helsinkiano in animis
nostris, inquit, Stalin nondum exstinctus est. Ex
quo apparet civitatem nostram esse aegrotam."
Alii longe aliter sentiunt: Iosephum Stalin ad historiam
Russam pertinere Igor Lebedew dixit, qui summum in factione
populari locum obtinet. Imprimis autem a communistis Stalin
diligitur, ut qui nazistas bello mundano secundo vicerit.
Quin etiam in libellulis ad usum discipulorum factis imagines
Stalinianae conspiciuntur. Qui libelluli hoc tempore ita cupide
emuntur, ut pegmata in librariis vix suppleri possint. pueri
eum, cuius imaginem in libello conspiciunt, virum bonum habent,
Ludmilla Alexeiewa dicit. In corpore eorum libellulorum non solum
imagines dictatoris Sovietici conspiciuntur, sed etiam aliorum,
qui de Russia bene meriti sunt, velut Sergius Rachmaninow et
Catharina Magna. Artjom Bilan, qui domui editoriae praeest,
"Stalin diutissime imperium obtinuit, inquit,
et rem publicam in rebus maxime arduis gubernabat."
Stalin per tria fere decennia Unionem Sovieticam regebat. Eo
tempore milliones hominum custodiae capitisve condemnatos esse ne
fautores quidem eius negant.
Scripsit Volfgangus Austriacus - 15/05/2013 00h35
.
.

|
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|