Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
Periculum belli in Corea augetur

Periculum belli in Corea augetur

Denuo periculum belli in paeninsula Coreana augetur: nam illi, qui rei publicae Coreanae septemtrionalis praesunt, in statu belli cum finitimis suis meridionalibus nunc se esse dixerunt; exercitum paratissimum esse ad iussa Kim Jong-Un, summi ducis, exsequenda. Quamquam post bellum Coreanum numquam pax inter eas civitates facta sit, statum „ambiguum“ tamen nunc praeteriisse.

At Coreani Meridionales minas istas inanes existimant, cum provocationis causa ea dicta essent. Motus copiarum maiores in confinio adhuc non observatos esse. Sed moderatores Russi utrasque partes monuerunt, ut memores periculi imminentis ulla se abstinerent provocatione, ne limen belli inevitabilis transiretur. Res in summo discrimine sunt, cum Coreani Septemtrionales indutias anno MCMLIII factas renuntiaverint. Qui missilia sua paraverunt, cum duo aëroplana obscurata Americana (B2) ad Coreanam Meridionalem missa essent.

In urbem Pyongyang plura milia hominum convenerunt, ut favorem ducis ostenderent (un in imagine conspicitur). Qui dixit exercitum suum, si tam proterve lacessiretur, “ sine misericordia” non solum stationes militares in Guam et in insulis Hawaiianis sitas, sed etiam continentem ipsum Americanum aggressurum.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 31/03/2013 10h12



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: