|
|
|
IN ORBE
Albani monumentum a Serbis remotum ulciscuntur
Albani monumentum a Serbis remotum ulciscuntur
Ex eo die, cum magistratus Serbi in oppido Presevo monumentum
bellatoribus Albanis dedicatum rescindi iusserunt, Cossoviani
finitimi ultiones quasi continuant: non solum permulta sepulcra
et monumenta Serbica sunt eversa: in oppido Giakovica turba
incitata vix prohiberi potuit, quominus ipsam aedem sacram
orthodoxam dirueret. Vitinae, inoppido Cossoviano, plebe Albana
plaudente monumentum rescissum est, quod iis dedicatum erat, qui
nazistis repugnaverant.
De monumento illo Preseviano iam ante plures septimanas
discordia orta erat. Ex eo, quod Serbi negavissent monumentum
illud in hortum meschitae transponi, apparere Serborum non
interesse Albanos vallem Presovianam incolere Skender Destani,
praeses ordinis Presoviani, dixit.
Non est mirum, quod Serbi longe aliter de ea re sentiunt, ut
qui censeant bellatores Albanos nil aliud esse ac territores.
Ivica Dacic, primus minister Serborum : num Americani
, inquit, aequo animo ferent, si apud eos
monumentum veteranis Al-Quaidae dedicatum erigatur? satis
patientiae nobis erat, sed legibus obtemperandum est.
Sed monumento rescisso multi Albanorum in eo affirmati esse
videntur, quod iam diu secessionem a Serbis faciendam
expetiverint. Ex eo, quod magistratus Serbici tam insane
egissent, cerni posse rationes ac consuetudines regiminis
Miloseviciani usque ad hoc tempus non esse commutatas. Sali
Berisha, primus minister Albaniae, dixit monumentum rescissum
sibi esse argumento odii Albanorum, quo Serbi affecti essent. Ex
ea re apparere, quanti momenti esset, ut omnes Albani in una
civitate essent coniuncti.
Scripsit Volfgangus Austriacus - 24/01/2013 23h18
.
.

|
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|