Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
06

d.06. m.Oct. a.2012, h.19:50

In Francogalliâ factam esse actionem anti-tromocraticam

Astyphylaces necare islamistam radicalem

Argentorato in urbe factam esse sclopetationem mortiferam: Astyphylaces Francogalli in salafistis per totam terram quaeritandis virum sclopetando necaverunt. Investigatores rettulerunt agi de quodam islamistâ quaesito, qui diceretur attentasse tabernam iudaicam.

 

 

Actio Argentoratensis anti-tromocratica: Islamista inter perquisitationem sclopetando interfectus.

Argentorato ex urbe – Investigatores mâne simul in compluribus urbibus Francogalliae homines comprehenderunt. In magnâ actione anti-tromocraticâ astyphylaces Argentorati virum sclopetando necaverunt decemque viros comprehenderunt. Cum conarentur virum suspectum comprehendere, iste ab actore publico dicitur compluries telo calibri1 maioris sclopetasse in astyphylaces, qui tum resclopetantes2 virum icerunt mortiferê.

 

Vir interfectus a magistratibus Francogallicis refertur esse islamista. Îdem vir triginta tres annos natus a magistratibus indicatur motûs zihadismi fuisse particeps. Franciscus Molins actor publicus anti-tromocraticus dixit astynomos scivisse virum triginta tres annos natum esse motûs zihadismi participem. Îdem drogopola3 damnatus cum esset, postea convertisse ad islamum radicalem. Viri dactylogrammata4 inventa esse in reliquiis granati, quod medio mense Septembri prope Parisios iniectum esset in tabernam victualium Iudaicam.

 

Patricius Poirret actor publicus Argentoratensis dixit virum 33 (triginta tres) annos natum inter perquisitationem5 astynomicam egisse animo valdê prompto, fortasse consilium cepisse, ut martyr moreretur. Patêre eundem antea barbam rasitasse, ut se ad mortem praepararet. Eiusdem viri suspecti mulier consors comprehensa manicis ferreis vincta abducta est. Unus ex astyphylacibus in mutuâ sclopetatione leviter vulneratus est. Patricius actor publicus dixit eundem astyphylacem casside colobioque suo antiballistico6 servatum esse a vulneribus gravioribus; his verbis Patricius correxit diurnarios Francogallos, qui primo rettulerant violatos esse viros tres.

 

Etiam in Parisiorum circumiectis unus e viris comprehensis ab astynomis refertur fuisse armatus et „periculosus". Perquisitatio astynomica totâ in Francogalliâ facta est, cum d.19. m.Sept. in oppido Sarcelles attentata esset taberna iudaica. Illâ die duo agressores nigris vestibus induti tabernae victualium iniecerant massam displosivam, qua mulier leviter vulneraretur.

 

Quod attinet ad futuras attentationes possibiles a viris suspiciosis praedispositas, Franciscus actor publicus dixit perquisitatione inventum esse indicem organisationum iudaicarum. Hac perquisitatione astynomicâ petitum esse "rete, quadamtenus cellam" extremistarum. Complures comprehensorum esse viros sceleratos, qui convertissent ad islamum. Iohannes Marcus Ayrault praepositus gubernationis dixit hanc actionem praeparatam esse ex septimanis.

 

1 +calibrum, -i n. Kaliber.

2 *resclopetare theod. zurückfeuern, das Feuer erwidern.

3 *drōgopōla, -ae m. theod. Drogenhändler, Dealer.

4 dactylogramma, -atis n. theod. Fingerabdruck.

 

Hanc relationem d.06.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Titulus originalis est: „Anti-Terror-Einsatz in Frankreich – Polizei tötet radikalen Islamisten".

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 07/10/2012 21h09



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: