|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HOMINES IN CONSPECTU
MARCUS WEISS E CUSTODIÂ DIMISSUS "Filius meus est lîber, filius meus est lîber!" Uelzenienses convivia sunt celebraturi, Antalyaenses animis remissis lacrimant: Marcus (Marco) Weiss, per 247 dies in Turciâ detentus est lîber statimque potest reverti in Germaniam. Patronus autem puellae 13 annos natae, cui Marcus dicitur stuprum intulisse, apparuit esse spe deceptus.Antalyâ ex urbe - Hic fuit nuntius, quem Marcus Weiss eiusque familia amicique exspectaverant per octo menses: Idem puer 17 annos natus e custodiâ Turcicâ Antalyensi dimittetur, eidem licet statim volare in Germaniam - dies Natalis Domini deget apud familiam suam.Gaudio indomito Ralf Jahns pater Marci respondit sententiâ causae hodiernae finali auditâ. Relatores stationis televisificae „n-tv" rettulerunt illum „ianuas oeci sessorii raptim aperuisse" magnâque voce clamasse: „Filius meus est lîber, filius meus est lîber!" patronosque complexum esse. Pater Marci: "Ex me" inquit „nihil audietis nisi hoc: Nos sumus felices". GAUDIUM, COMPLEXÛS, CONCENTUS BUCINARUM: MARCUS EST LÎBER
Michael Nagel patronus dixit Marci dimissione nunc tandem se assecutos esse finem primum. "Finis alter" Nagel inquit „sequetur d.1. m.Aprilis, id est Marci absolutio."E contrario Ömer Aycan patronus puellae, quae dicitur esse victima, Britannae Charlottae annuntiavit se usurum esse rationibus iuridicis, quibus dimissio tolleretur. Etiam hac de causâ Antalyâ in urbe exspectatur Marcum quam celerrimê profecturum esse in Germaniam.
Iure fieri non poterit, ut Turcia puerum 17 annos natum iubeat Antalyam revenire ad proximam causam die 1. m.Aprili agendam. Quia Germaniae res publica foederalis non debet tradere cives suos proprios, Marcus posset quidem condemnari absens - sed condemnatio non posset ad effectum adduci. In Uelzen oppido Marci patrio nuntius dimissionis acceptus est magno cum iubilo. Homines, qui ibidem vigilias habuerant monitorias, paucis secundis post nuntium divulgatum magnis vocibus clamitabant: „Marcus est lîber! Marcus est lîber!" Factum est agmen autocinetorum, vexilla Germaniae huc illuc sunt vibrata. Otto Lukat burgimagister: "Hic est" inquit „bonus nuntius necnon bonus sensus aptus ad tertium diem Adventûs celebrandum". Merkeliam cancellariam gaudere de Marci dimissione Accolae et Marci amici et condiscipuli et adiutores confluxerunt in ecclesiam Communitatis Sancti Petri, ut participarent missam sacram. Michael Drießen pastor brevi ante missam: „Nos" inquit „gratias, quas agimus, quod custodia post octo menses est finita, includemus nostris precibus". Etiam Angela Merkel cancellaria foederalis summitatis Bruxellensis particeps sibi non temperavit, quin loqueretur de Marco e Turcicâ custodiâ perquisitionis dimisso: „Gaudeo, quod Marcus dimissus est, quod potest domum venire necnon quod Natale Domini celebrabit in circulo familiae suae. Puto multos homines in Germaniâ cum eo gaudere". Frank-Walter Steinmeier minister rerum externarum rebus futuris confidens dixit „facultatem ex Turciâ exeundi quam celerrimê datum iri". De hodiernae causae iuridicae fine laetatus est etiam Christianus Wulff praeses ministerialis Saxoniae Inferioris (qui est Christianae partis democraticae): "Iam pridem finienda fuerat custodia perquisitionis, nam spatium eiusdem temporale non est consentaneum". Proximis mensibus statuendum fore, num causa in Germaniâ esset continuanda. „Speramus" Wulff inquit „processum factum iri aequum et celere". Sed Wulff verbis extulit politicis non licitum esse se intermiscere rebus iuridicis. "Non oportere custodiam perquisitionis continuari" Iudex Antalyaensis rem hodie statutam eo explicavit, quod necessariae essent aliae perquisitiones, sed iis sub condicionibus non esset aequum custodiam perquisitionis continuare. Hoc in urbe Antalyâ declaratum est a Marci patronis. Eidem 17 (septendecim) annos nato licere statim in Uelzen oppidum patrium reverti, neque ei solvendam esse cautionem. Processum continuatum iri d.1 m.Apr. in urbe Antalyâ.
MARCUS WEISS: EX OCTO MENSIBUS IN CUSTODIÂ TURCICÂ DETENTUS
Dies ita incohatus erat, ut tota causa Marci usque nunc facta est: lusu patientiae. Mâne in iudicio Antalyensi agi inceptum est, sed casus Marci horis postea nondum erat annuntiatus. Post pausam meridianam demum agebatur - et actum est fine mirando. Dies processûs hodiernus magnam habuerat exspectationem: Nunc iudici praesto erat depositio* victimae, qualis esse dicitur Charlotta, Britannae 13 annos natae, integra in Turcicum sermonem conversa. Eadem depositio enim cum deesset, diebus causae agendae prioribus processus brevi post initium erat procratinatus - in summâ septies hoc factum erat. Marcum fuisse "statu psychico valdê malo" Ante diem agendi hodiernum defensores vehementer postulaverant, ut Marco concederetur Natale Domini unâ cum familiâ suâ celebrandum - aut in Turciâ extra custodiam aut in Germaniâ. Michael Nagel patronus Marci a diurnariis interrogatus iterum iterumque affirmaverat mandatorem sui esse animâ valdê afflictum. Marcus d.12. m.Apr. in urbe Side comprehensus erat, cum a Charlottae parentibus apud astynomos esset indicatus. Marcus concessit se illi puellae tenerê palpavisse. E contrario eadem puella 13 (tredecim) annos nata contendit puerum sibi stuprum intulisse. Marcus discipulus realis ex Uelzen oppido Saxoniae Inferioris oriundus accusatur, quod Charlottae M. Britannae 13 annos natae stuprum intulerit. Marcus Weiss autem negat haec opprobria. Qui affirmat palpationes in conclavi deversorii non factas esse nisi puellâ assentiente. Processu iuridico procedente Turci magistratûs iurisconsulti acerbê vituperati erant. Ante omnem diem agendi patroni Marci speraverant mandatorem suum e custodiâ perquisitionis dimissum iri - frustra. Michael Nagel patronus Marci annuntiavit petitionem properam Aulae iurum humanorum Europaeae propter nimium spatium custodiae perquisitoriae oblatam „omni casu" retractum iri. Patronus dixit, num ipsam querelam reservaturi essent, se „etiam decreturos esse". Statio televisifica „ARD" nuntiavit denique casui Marci se interposuisse Vural(um) Öger(um) politicum et negotiatorem periegeticum Germano-Turcicum. Idem socialista et membrum parlamenti dicitur visitavisse Marcum in custodiâ oppidi Yeniköy, quae sita esset 30 (triginta) chiliometris in septentrione Antalyae. Necnon Vuralus dicitur collocutus esse cum Abdullah Yildiz iudice, qui causae Marcianae praeesset.
Vural Öger politicus Germanico-Turcicus
Vural Öger Hanc relationem d.14. m.Dec., h.18.30, a.2007 in periodico interretiali „SPIEGEL-online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/Scripsit Nicolaus Gross - 16/12/2007 21h24
. .
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||