Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 18 mensis Septembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
Praeses Reipublicae Italicae electus est

Praeses Reipublicae Italicae electus est

Sergius Mattarella, natus septuaginta quattuor annos Panormi, in urbe regionis Siciliae, duodecimus Praeses Reipublicae Italicae pridie Kalendas Februarias creatus est plerorumque suffragiis, id est duabus fere partibus, post tres inanes consessus. Factio Democratica aliaeque ei faverunt, praeter Gregem Quinque Stellarum et Berlusconianos, sed quarum partium albae tabellae minores exstiterunt pro numero eorum qui ius eligendi habuissent.

Difficile est paucis verbis cursum honorum novi Praesidentis describere: aetate iuvenili particeps fuit Factionis Popularis Christianae, se deditque ad iuris studia; laurea coronatus, ius Constitutionis docuit apud Universitatem Panormitanam; cum frater Piersanti Praeses regionis Siciliae a mafianis necatus esset (1980), ut, post biennium, Secretarius eiusdem regionis Pio La Torre et Dux Carlo Alberto Dalla Chiesa, operam dedit novo gregi suae factionis ut res politica regionis Siciliae a mafiae manationibus liberaretur.

Interfuit primae rei publicae administrationibus: cum esset Minister Primarius Iulius Andreotti anno 1989 Administer Publicae Institutioni praepositus est multaque optime renovavit; insequenti anno recusavit ne suffragium ferret pro lege televisionum (legge Mammì) principatum Silvii Berlusconi comprobanti ac munus deposuit. Post triennium legem tulit de ratione eligendi faventem factioni quae plura suffragia ferret: per iocum lex “Mattarellum”cognominata est quae usque ad annum 2001 permansit. Postea Factionis Democraticae particeps fuit.

Anno 2011 iudex Summi Consilii Constitutionis electus est ; die 29 mensis Ianuarii Minister Primarius Mattheus Renzi eum suae factionis candidatum proposuit: coetu legislatorum popularium et senatorum Praeses Rei Publicae per septennium creatus est.

Post iusiurandum sollemnem orationem habuit: inter alia nationis concordiae imaginem exprimere se velle ac Chartam Civitatis Constitutivam defendere; non posse tamen veram unitatem et libertatem esse sine spe; discrimen oeconomicum auxisse paupertatem, diffidentiam, iniquitatem. Difficultates nummarias, iuvenes peritos sine opere, corruptelam: haec mala paesertim emendanda esse.

Scripsit Lydia Ariminensis - 13/02/2015 06h25



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Latrina aurea artificis Mauri Cattelan, opus pretiossisimum cui pondo centum tria kiliogrammata, apud Palatium Blenheim exposita in comitatu Oxoniensi erepta est. Visitatoribus licuit ea uti invicem per tria minuta.
Post petitionem terroristicam diebus superioribus apud caput Bactrianum ad Boreoamericanorum legatorum aedes Praeses Trump conuentum cum Talebanorum ducibus ad pacem tractandam aboleuit. "Magni erunt effectus" princeps Talebanorum praedixit.
Hodie Joseph Conte, cui mandatum erat ut novam Italiae gubernationem constitueret ad Quirinalem se contulit ut indicem XXI administrorum ablata exceptione praeberet. Cras coram Praeside rei publicae ius iurandum omnes dabunt. Fides petetur die nono mensis Septembris in consilio legatorum populi. Post sesquiannum novam administrationem idem Minister Primarius creavit, auxilio Quinque Stellarum et Factionis Democraticae.
Sardinia. Francus Columbu annos LXXVIII natus, unus Italorum qui summum trophaeum "Olympiam" ad disciplinam physicam bis uicit, in Sardinia sua imprompte interiit. Amicus ille fidus Arnualdi Schwarzenegger fuit, qui socium plangit.
Germania. Puer VIII annos natus autoraedae gubernator factus est: ille enim parentum autoraedam abstulit atque milia passuum ducenta in hora peragrauit. Postquam constitit, "Gubernator fieri modo cupiebam" dixit.


POLITICA
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: