|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HISTORIA
Vespa automataria birota sexaginta annos nata est
Vespa enim speculum vitae facta est: secundo bello mundano perfecto natast, tum cum oeconomica penuria ita premebat ut itineri faciendo nisi pedibus usis instrumenta usui facilia necnon sumptui parca opus essent : Vespa enim his omnibus necessitatibus optime subveniebat. Henricus Piaggio quidam, ingeniosus Italus vir, qui paternam negotiationem heres tenuit, in mente talia volvens prototypum tandem in lucem edidit, quem nomine technico MP5 primum vocatum, mox vulgo Paperino nominabitur, eo quod simillimum Donaldo Anati fiebat. Sed res non bene successit, nam ea machina complura vitia patiens incommoda non pauca ferebat.
In nova enim machina conficienda D'Ascanio, qui eximia scientia aeroplanorum fabricandorum gaudebat, proprietatibus ab usuariis magni aestimatis Vespam exornare decrevit, ita ut magna cum commoditate, facilitate, simplicitate necnon utilitate machinamentum suo officio fungi valeret. Igitur non pauca aeroplanorum elementa ad vialem usum accomodavit, quorum in numero nonnulla praecipua nova aetas atque ars motobirotarum fabricandarum nuntiaverunt. D'Ascanio enim chalybeiam unius corporis structuram, forma cuius a viae sordibus gubernatori -feminae vel mari- protegeret; machinamentum motum generans ubique atque omnino opertum, aere refrigeratum et motum communicans ad posteriorem rotam, sua mente concepit. Ceterum Vespa in hoc similis aeroplanis facta est, quod anterior rota suspensione gaudebat simili modo quo aeroplana tramine rotarum ad terram attingendam parato utuntur, qua de causa rotae mutatio, si res postulasset, perfacilis fieret. Denique enim machina ita simplex facilisque usui fiebat, ut quivis usuarius etiam magna sine scientia machinalis eam gubernare, eadem uti atque etiam eam reparare valeret.
De quadam re praestantiore quam vehiculo sine dubio loquimur... Scripsit Ansgarius Legionensis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||