Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
GENOCIDIUM USIPETUM ET TENCTERORUM COMPROBATUM EST

GENOCIDIUM USIPETUM ET TENCTERORUM COMPROBATUM EST

In libro IV, 1 Commentariorum de Bello Gallico (IV, 1) C. Iulius Caesar his verbis gentes Germanorum Usipetes et Tencteros describit : “Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur”. Infra (IV, 4) : “ In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt”. Petitis indutiis ex insidiis eorum equites impetum fecerunt, LXXIV Romanorum equitibus occisis. Mox Caesar poenas proditionis ab iis repetiit: (IV, 14-15) “ Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto, prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentirepossent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimentaque proelium commiserunt; at reliqua multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit. Germani post tergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt, et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.”

Adhuc nullum proelii indicium inventum erat locis Batavis, sed grex archaeologorum Universitatis Vrije Amstelodami reliquiis repertis comprobavit Caesarem usque ad Bataviam pervenisse: apud oppidum Kessel in regione Bracbatensi Septentrionali pugnatum est, ubi plurima ossa, milia cassidum ex aere, mucronum hastarum, gladii inventa sunt. Quod nuntiavit archaeologus Nico Roymans eiusdem Unversitatis: coniunctis elementis historicis, archaeologicis et chimicis licuisse confirmare rem primo saeculo a.Ch.n. accidisse. Caedes horum gentium in castris facta est sed etiam effugientium, qui partim, desperata re, ad confluentes Mosam et Rhenum in aquas se coniecerunt ac perierunt. Fuit etenim genocidium: cum viris feminae et pueri in castris caesi sunt, ut ossa ostendunt. Multum numero minuti trans Rhenum recesserunt. Accepti a Sicambris cum iis anno XVI a.Ch.n. ducis M.Lollii copiis cladem attulerunt. Deinde semel atque iterum cum aliis Germanis a Claudio Druso Nerone, imperatoris Tiberii patre, devicti sunt. Ab illo tempore nihil de iis cognitum est. Putantur postea Francis commixti esse.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: