Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Saturni die 25 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
Omnes rerum gestarum scriptores dicunt bellum,

De bello civili Americano

Omnes rerum gestarum scriptores dicunt bellum, quod 'Civile Americanum' seu de quarundam Civitatum 'secessione' appelllatur, die 12 Apr. 1861 geri coeptum esse. Diluculo enim illius diei milites quidam Civitatum meridianarum iubente Petro Beauregard, eorum duce, missilia iacere coeperunt in castra oppidi 'Samter', quod prope portum Carolopolis, quae Carolinae Meridianae urbs est, situm erat.

Robertus Anderson, castrorum dux, nullum contra hostes impetum facere potuit neque eorum tormentis bellicis resistere, quod milites septentrionales ex improviso erant lacessiti atque eorum ignivomae ballistae non sine maxima difficultate in hostes verti poterant. Petro amicus erat Robertus, quoniam uterque eosdem academiae militaris, cui nomen 'West Point', magistros audiverat atque alter alterum magni faciebat. Die autem 14 Robertus deditionem hostibus fecit.

Statim gaudio magno huius rei nuntius acceptus est a civibus Virginianis atque ab incolis aliarum Civitatum, quae a septentrionalibus discedere iam pridem cupiebant. Multis enim de causis illae et hae Civitates earumque incolae dissidebant. 'Unio' fuit nomen civitatum septentrionalium; 'Confoederatio' meridianarum. Illas habitabant circiter 22 miliones hominum; has tantum septem octove. Quae tamen discrepantia hominum, armorum, fabricarum, aliarumque rerum, quibus necessarie omnes exercitus egent, non impediverunt quin 'Confoederati' per quattuor annos resisterent atque non sine gloria pugnarent usque ad extremum.

Abrahamus Lincoln, praeses omnium Civitatum, secessionem omni ope compescere contendit suosque duces semper hortatus est ne, etsi e quibusdam proeliis victi evasissent, spem victoriae umquam deponerent. Optimi viri militibus imperabant septentrionalibus, sed nullus dux in toto illius belli decursu tantam adeptus est famam sicut Robertus Eduardus Lee, 'Confoederatorum' imperator vere eximius: rei militaris admodum peritus, vir erat doctus ac probus. Abrahamo Lincoln petenti ut omnium exercituum septentrionalium dux summus fieret, Lee, qui Virginianus erat, illum honorem recusavit verbis ferme his: «Neque secessionem quarundam Civitatum neque consuetudinem servos habendi probo; sed hoc gladio uti contra Patriam non possum meam».

Plura de hoc bello, quod multis sub aspectibus 'modernum' dici potest atque Americanorum animos etiamnunc movet, in actis diurnis legi possunt, quae hoc tempore fere ubique in America eduntur:

<http://specials.usatoday.com/civil%20war/>

Scripsit Victorius Ciarrocchi


Superbia
& odium
Caput XXXI
editum est

  ARS VIVENDI
De voce colorum
Historia hominis achromatopsia laborantis, qui usu machinae specialis colores audire potest.
  CINEMATA
Fraus
De avaritia, cupiditate et simulatione narrat ultima pellicula filmica, cuius Richardus Gere est histrio princeps.
  SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
Lectoribus praebetur decima iam pars narrationis vitae sancti Assisiensis.
  PERIEGETICA
De itinere Siculo discipulis instituendis (VIII)
De fabula tragica acta
  SANCTUS
De sancto Francisco (9)
Lectoribus praebetur nona iam pars biographiae sancti Assisiensis iuxta Floretum scripta.

Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: