Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
DE CRUCIFIXIONE

DE CRUCIFIXIONE

Ut ab historicis traditum est, prisci Romani dissimili ratione, ex culpa et pro cuiusque condicionibus, reos capite damnaverunt, vel suspendio, vel capitis amputatione, vel igni vel etiam alio genere mortis. Lex fuit ut qui parentem necavisset, obnupto capite, culleoque insutus, fluctibus mergeretur; Vestales quae fidem violavissent ut vivae obruerentur, cum earum sanguinem profundere nefas esset, quique eas corrupissent usque ad mortem verberarentur; hostes publici, servi qui dominum spoliavissent, rei falsii testimonii ut de saxo Tarpeio praecipitarentur. M. Tullio Ciceroni, inscripto in proscriptionis tabulis, caput praecisum est, ostentum, horribile visu, cum manibus, super rostra unde totiens in Antonium orationes habuerat. Novimus Sancto Paulo quoque , cum esset civis Romanus, caput amputatum esse, sed Iesum Christum et Sanctum Petrum crucifixos. Crucifixione, iam antiqua aetate rei publicae, servi damnati sunt, deinde, sub imperatoribus, Romanorum imperio subiecti sine civitatis iure, sed etiam cives humili loco nati; quo supplicio septem milia Spartaci fautorum in via Appia perierunt. Sub imperatore Costantino (IV saeculo) id abrogatum est adhibita adversum Christi passionem reverentia.

Crucifixionis poena maxime acerba et diutina fuit. Ut accidere in antiquo solitum est, supplicium genus spectaculi videbatur esse: narratio evangelica diligenter perscribit quid factum sit ante crucifixionem: condemnatum verberari, conspui, despici, irrideri: "Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur" (Marc. 15, 15). "Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: Ave rex Iudaeorum! Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput" ( Matt. 27, 28-30). Plebs militesque etiam sub cruce miseris illudebant: "Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes ei et dicentes: Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac" (Luc.23, 35-37).

Crux duobus lignis divisis constabat: nam pars erat ad perpendiculum, id est stipes, perpetue solo imposita in loco supplicii, pars derecta vel patibulum, umeris sustenta a reo usque ad fatalem exitum. Ut supplicium a longe conspici posset, stipes altior erigebatur: cum Christus dixisset: Sitio..., "illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circomponentes, obtulerunt ori eius" (Ioann. 19, 28-29). Quo more solito condemnati cruci defixi sunt? Artifices Iesum ostendunt iunctum lignis cum clavis infixis in manuum palmis, quod non verisimile est, cum solae manus non sustinere possint corporis pondus. Ut probabilius videtur, quod acerbius est, clavus in manus articulo affigebatur. Mors ob virium defectionem vel animae interclusionem, atrox et tarda adveniebat; insuper haud raro ferae, ut lupi et vultures, corpus morituri laedebant. Aliquando milites, ut condemnati mortem properarent et atrocibus doloribus finem imponerent, brachia ac crura frangere solebant adeo ut miser mox animam ederet; quod Iesu Christo non confectum est: "Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum cum autem venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura" (Ioann. 19, 32-33).

Cadaver ex consuetudine in cruce derelinquebatur donec omnino consumptum esset, nisi quis id repetebat ut, in Evangeliis, quidam Ioseph ab Arimathaea qui Pilatum rogavit ut corpus Christi tolleret. Ex Romanorum sententia, neque post obitum damnatio desierat, quod umbram insepulti nullam quietem in inferis inventuram credebatur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: