Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 17 mensis Aprilis 2014
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
Inter improvisas ac violentas omnium rerum commutationes,

Quaedam de eversionis Mexicanae primordiis

Inter improvisas ac violentas omnium rerum commutationes, quae ab exeunte saeculo XVIII ortae sunt, haud parvi momenti est illa Mexicanarum condicionum eversio, cuius initium nonnulli historici fuisse diem vigesimum Novembris a. 1910 scribunt. Eum enim diem aliqui viri Mexicani, qui iam pridem Porphyrio Diaz eiusque regimini politico paene tyrannico adversabantur, tumultibus concitandis et seditionibus contra illud regimen aptum elegerant. Sed Porphyrius eiusque fautores aliquid novi oriturum iri sciverant. Nam duobus ante diebus nonnulli milites, facto quandam in urbis ‘Puebla’ domum impetu, Aquilum seu Aquilem Serdan aliosque huius viri socios arma telaque eadem in domo apparaturos, post acre proelium, trucidaverunt. Interea Abrahamus Gonzalez, paucos novarum rerum agricolas cupidos secum ducens, in montibus septentrionalis regionis ‘Chihuahua’ appellatae varias excursiones Porphyriano regimini molestas facere coepit.

Quamquam sub huius praesidis dominatu condiciones oeconomicae et nummariae, quibus Res publica Mexicana frui poterat, non modice creverant, permulti tamen Mexicani, praesertim novem decemve agricolarum miliones (anno 1910 omnes illius Rei publicae incolae circiter quindecim erant miliones), vitam miserrimam degebant. Cumque maxima terrae pars in latifundia esset divisa eorumque proprietates tantum paucis familiis adtributae, ‘latifundiarii’ nihil nisi sua ipsorum emolumenta spectabant. Itaque in latifundiis paene veluti servi tractabantur agricolae, quorum iura etiam familiaria conculcabantur adeo, ut uxores, filiae, sorores interdum libidini satisfacere cogerentur dominorum: isti enim in villis, quae ab urbibus multum distabant, nullo legum publicaeque securitatis custodum timore impediti, non raro illud sibimet ius adtribuebant, quod aetate mediaevali “ius primae noctis” vocitabatur.

Franciscus Indalecius Madero, vir bene nummatus qui in Europam et in Foederatas Americae Civitates itinera susceperat et sibi persuaserat novas rationes politicas oeconomicasque necessarie inducendas esse, eversionis Mexicanae propugnator fuit atque suis ipsius orationibus et scriptis id effecit, ut etiam aliqui Mexicani, qui variis de causis praesidi Diaz favebant, res tandem esse mutandas intellegerent. Et quamvis autumno illius anni Porphyrius, vir haud dubie callidus ac politicis certaminibus expertus, Rei publicae Mexicanae rursus praeses electus sit, eius tamen dominatio, quae ab anno 1876, paucis exceptis annis, continenter perdurabat, in eo erat ut refringeretur. Quod accidit primo vere insequentis anni. Semina autem huius eversionis politicae iecerunt ipsamque admodum foverunt «tres viri: Franciscus Villa, cui agnomentum ‘Pancho’, domo extorris; Aemilianus Zapata, agricola; Franciscus Indalecius Madero, novarum rerum propheta», ut scribit Bernardus Oudin in libro c. t. “Villa, Zapata et eversio Mexicana” (translatio Italica e textu Francogallico edita est a. 1997 apud ‘Electa Gallimard’, p. 45). «Quorum virorum nemini duo alii, ante eversionis initium, noti erant.

Eversione procedente accidit ut inter sese convenirunt, sed numquam eundem finem simul persequi contenderunt» (ibidem). Longum est eorum vitam vel breviter narrare: temporibus vixerunt turbulentissimis. Madero plus sperabat, quam revera agere valeret: animo praeditus generoso nobilique, idealista erat. Villa, qui die 22 Sept. 1894 nondum agens decimum septimum annum necaverat virum quendam, multum fecit- at saepe vi usus et confuse- ut agricolarum condiciones minus graviores fierent. Zapata contra latifundiarios indesinenter luctatus est semperque in acie optime se praestitit. Hi duo autem viri ac duces nullam clementiam in hostes adhibuerunt. Qui hostes, praesertim imperante Victoriano Huerta (a m. Martio 1913 usque ad m. Iul. 1914), viro ambiguo et crudeli, haud minus atrociter se gesserunt.

Quas ad atrocitates horrendas significandas venit in proverbium elocutio haec: “Laniarium Mexicanum”. Inter alios viros, qui partem haud neglegendam in rebus Mexicanis commutandis egerunt, obliviscendus non est Henricus Lane Wilson (nullo sanguinis vinculo iunctus cum Thoma Wilson, qui postea Americanorum praeses fuit). Qui Henricus, cum legati Americani munere apud Mexicanos fungeret, rebus eventibusque illius Civitatis adeo inverecunde se immiscuit, ut etiam a Villelmo Taft, tunc summo Americae moderatore, admoneretur ne ultra munera sua ageret. Uxori autem Francisci Madero imploranti ut pro mariti vita intercederet, iste Wilson respondit ferme ita: «Nihil facere possum, domina, quia nos Americani rebus aliarum Civitatum politicis haud immiscere solemus». Atqui Victoriano Huerta, qui Franciscum Madero proditorie in carcerem coniecerat, amicissimus erat Henricus Wilson!

Omnes fere historici dicunt ea in rerum Mexicanarum eversione mortuos (i. e. in acie occisos, in ultionibus privatis necatos, clanculum proditorieve trucidatos) fuisse haud minus decies centena milia (1.000.000). Inter laetiora, si hoc de illa cruentissima eversione Mexicana dici potest, vel saltem inter minus atrociora, mentio est facienda earum mulierum, quae vel milites ‘regulares’ vel eversores comitari solebant quaeque suis viris fidelitate mirâ die noctuque inserviebant.

Mulierosissimus fuit Villa: historici disceptant utrum is viginti quattuor uxores duxerit et pater viginti septem liberorum factus sit, an hi numeri permutandi sint. Quaestio haud ridicula (praeterquam quod nihil in rebus gestis ridiculum est), quoniam aliqui cives Mexicani etiamnunc dicunt se ipsos esse haeredes- pronepotes et abnepotes- illius ‘Pancho’.

Anno 1917, Venustiano Carranza praeside, nova lex fundamentalis seu ‘Constitutio’ lata est. Attamen annis quoque insequentibus varii quibusdam in Mexici regionibus tumultus sedari haud potuerunt. Madero, Villa, Zapata trucidati sunt.

Haud falsa igitur sententia videtur esse haec: “suos filios eversio quaelibet (saepe) devorat”.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
De desiderio rerum naturalium
Mores Polonorum increscenti pecunia mutata sunt.
  CINEMATA
XII annos servus
Pellicula Americana describit condicionem miseram servorum saeculo XIX, sed antiqui tantam iam saevitiam vituperaverant.
  LIBRI
Doppler - Vita cum alce communis
Librum lepidum propono auctoris Norvegiensis, ubi vir vitam urbanam deserit ut cum alce in silva vitam agat.
  CULTUS
De anatomicorum Californensium Italophilia
... seu de Italoamericani cuiusdam amore in patriam avorum.
  HISTORIA
In Auschwitz, ubi Deus quoque tacuit
... sed historia post haud multos annos repetita est.

Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: