|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HERMETICA
Rubrica Stephani Feye de Veterum scientiae arcanis. MERLINI ALLEGORIA Textus cui titulus « Merlini allegoria » jucundissimus est atque risum movet. Etiam Arcanum profundissimum continet (ut titulus adfirmat), quia « antiqui poetae … non ad dicendas nugas scribebant et adspirationis eorum altitudo rebus ipsis par erat. Poetica figmenta et orationis festivitates tantum sunt verba tecta. Qua de causa, hic oportet lector omnia praejudicia exuat quae rationalismus mensque moderna in eum instillaverunt. »[1]
TEXTUS ORIGO HISTORICA Secundum Johannem Ferguson[2],
allegoria illa antiquissima est. Prima editio ante annum 1520um in
lucem venit, in Vaticani manuscripto Marcelli Silber, cum Gebri Arabis textu juncta.
Origo tamen, secundum eundem Ferguson, Alexandrina sive Aegyptiaca fuit. Estne auctor Ambrosius Merlinus (Vo
saeculo) an Merlinus Caledonius (VIo saeculo), personae vere
semi-historicae ? Ferdinandus Hoefer[3] allegoriam a Rachaidibi scriptam esse putabat. Jacobi Van Lennep[4] sententia, allegoriae origo Arabica est. Quis ergo est ille Merlinus, fabulae auctor et/vel actor ? « Mos est Adeptorum ut sui transitus per hunc mundum vestigia conturbent vel deleant. ‘Ambulator optimus est qui nulla relinquit vestigia’, scripsit Lao T’seu in tractatu doctrinali. »[5] DE TITULO IPSO Allegoria, (alloj agoreuw), est publica oratio, palam, in foro publico, in qua « aliis » verbis narrator utitur. Cur aliis verbis utitur ? Cur fictum in modum loquuntur poetae ? « Fabula portentosa doctrinam cum fraude commixtam celat in illa Hermetis via, doctrinam in qua aurum cum lapillis commiscetur. »[6] « Philosophi, cum scientiam suam indignis celare simul ac sapientibus tamen ostendere cupiant, eam cautissime allegorico modo explanant, in praecipuis artis suae rebus. Itaque asserebat Artephius artem ex toto cabalisticam esse cuius intellectui revelatio quaedam necessaria est. ».[7] In allegoriae enim fine legitur : « truffa est optima inter stultos, et non truffa inter sapientes ».
Quod ad nomen Merlini ipsum pertinet, nonne mirum est invenire, in nonnullis tractatibus alchemicis Latinis, ‘Merculinum’ ad mercurium monstrandum ? Hoc scito, aliquid lucis allegoriae nostrae affertur : agitur de mercurii fortuna in Magno Opere alchemico. Omnia mala quae Merlinus patitur, sunt « ut passio resurrectioni suae necessaria»[8]. Legamus nunc allegoriam ipsam ! TEXTUS : MERLINI ALLEGORIA,
profundissimum Philosophici Lapidis Arcanum perfecte continens.[9] Rex quidam alios cupiens superare potentes, se contra eos praeparavit ad bellum. Cumque vellet equum ascendere, praecepit cuidam ex militibus suis, ut daret ei ad potandum de aqua, quam plurimum diligebat. Qui respondens ei dixit : « Domine, quae aqua est illa quam quaeritis[10] ? » Et Rex ait : « Aqua illa quam quaero aqua est a me plurimum affectata, et ipsa diligit me prae caeteris. » Et ille perpendens, statim ivit et eam detulit ei. Rex autem accipiens eam, bibit et rebibit, donec omnia membra sua repleta sunt, et omnes venae eius inflatae, et tunc fuit valde discoloratus. Hoc facto, dixerunt ei milites eius : « Domine, ecce equum, ascende si placet. » Qui respondens dixit : « Sciatis me ascendere non posse. » Dixerunt milites : « Quare non potes ? » Respondit : « Quia sentio me gravatum et doleo caput, et ut mihi videtur omnia membra mea ab invicem dividuntur. Jubeo igitur vobis, quod ponatis me in cameram unam lucidam et ea constituatur in loco calido et sicco, continue temperato per diem et noctem et ita sudabo, et aqua quam bibi dessicabitur in me, et ita liberabor. » Fecerunt ergo sicut Rex praeceperat eis.
Completo vero tempore, aperuerunt cameram et invenerunt eum quasi mortuum.
Parentes vero statim cucurrerunt ad medicos Aegyptiacos et Alexandrinos prae caeteris
honorandos, et adduxerunt ad eum, narrantes eis secundum quod Regi acciderat. Qui quidem viso eo, dixerunt ipsum posse
proculdubio liberari. Et illi : « Quis
vestrum erit magister ? » Responderunt
Alexandrini : « Nos si placet vobis. » Dixerunt Aegyptii : « Non
placet nobis, imo nos volumus esse magistri. Antiquiores enim vobis sumus,
licet juniores videamur. » Alexandrini vero
consenserunt. Tunc dicti magistri acceperunt Regem, et dilaniaverunt eum in
partes minimas, terentes eas, et miscuerunt cum medicinis suis humectantibus
aliquantulum, et ita posuerunt ipsum aptatum in camera sua, in loco calido temperato,
sicut prius, per diem et noctem. Hoc facto, extraxerunt eum quasi semimortuum
et adhuc habentem aliquantulum vitae. Quem videntes parentes
eius, exclamaverunt dicentes : « Heu Rex mortuus est. » Quibus medici
dixerunt : « Non est mortuus. Nolite clamare, dormit enim, et jam
incepit terminare. » Acceperunt itaque ipsum
iterum, et abluerunt eum aqua dulci, donec sapor medicinarum recessit ; et
miserunt cum eo iterum de eadem medicina nova et posuerunt eum in loco suo
sicut prius. Et quando extraxerunt,
tunc parentes eius fortiter clamantes dixerunt : « Heu Rex mortuus
est. » Quibus medici
respondentes dixerunt : « Interfecimus eum ideo ut melior et fortior
fiat in hoc Mundo post resurrectionem in die judicii, quam fuisset prius. » Quod quidem parentes eius
audientes, crediderunt eos esse truffatores, et statim abstulerunt eis
medicinas suas, et expulerunt de regno. Hoc facto, loquebantur adinvicem, considerantes
quid deberent agere de hoc corpore venenato et mortuo. Et convenerunt ut
sepelirent ipsum, ne putrefieret, ac eius foetor nocumentum inferret. Alexandrini vero medici
hoc audientes iverunt ad eos et dixerunt : « Nolite ipsum sepelire,
quoniam (si placet vobis) restituemus eum saniorem, pulchriorem et potentiorem
quam prius. » Tunc illi subridere
coeperunt, dicentes : « Vultisne truffare nos, sicut et alii ?
Sciatis quod nisi feceritis quod promittitis, manus nostras evadere non
poteritis. » Medici autem ad hoc se
obligantes, acceperunt Regem mortuum, sicut alii dimiserunt, terentes eum, bene
abluerunt, quousque nihil de medicinis aliorum remansit, et desiccaverunt eum.
Deinde acceperunt partem unam Salis armoniaci, et duas de nitro Alexandrino, et
miscuerunt cum pulvere mortui, et impastaverunt cum parum olei lini, et
posuerunt eum in camera una facta ad modum crucibuli inferius perforati. Et sub
foramen posuerunt aliud vas mundum ad modum crucibuli factum et dimiserunt eum
ibi per unam horam. Deinde cooperuerunt eum cum igne insufflantes donec fuit
penitus liquefactum, in aliud crucibulum descendens inferius per foramen. Tunc Rex ita de morte ad
vitam resurgens, magna voce clamavit, et dixit : « Ubi sunt
inimici ? Sciant quod omnes interficiam, nisi mihi obedientes adveniant
sine mora. » Omnes igitur audientes,
venerunt coram eo, dixerunt : « Domine, ecce parati sumus vestris[11]
in omnibus obedire mandatis. » Itaque ab illa hora ut
antea Reges omnes et potentes aliarum regionum honoraverunt et timuerunt
eum. Et quando volebant videre de mirabilibus eius, ponebant in crucibulo
unciam unam Mercurii bene loti, et projiciebant desuper tanquam unum granum
milii de ungulis vel de capillis, aut de sanguine suo et sufflabant leviter cum
carbonibus, dimittebant eum infrigidari cum eis, et inveniebant lapidem qualem
ego scio. De quo lapide projiciebant parum super Saturnum purgatum, et statim
mutabatur forma eius sicut scio. De quo postea ponebant partem unam super decem
Veneris, et erat totum unius coloris et bonitatis. Item aliter :
Accipiebant dictum lapidem tritum et miscebant cum sale et Sole sicut prius, et
liquefaciebant eum, et projiciebant dictos sales solutos in sero caprino, et
tunc fiebat optimum ad omnia. Custodi frater hunc
Tractatum, et serva bene, quia truffa est optima inter stultos, et non truffa
inter sapientes. Haec enim est via Regum trium dierum, quoniam parum laboris
sustinentes, magnum lucrum desiderant obtinere. Laudes Creatori maximo
referamus, qui fidelibus suis gratuiter inspiravit, accidentia pro velle in
substantiis transmutare, et ut quod in potentia rebus latitat, ad actum reduci
valeat sapienter. (Allegoriae Merlini finis) [1] E. d’Hooghvorst, Le Fil de Pénélope, vol. I, La Table d’Émeraude, Lutetiae Parisiorum, 1996, p. 111. [2] J. Ferguson, Bibliotheca Chemica,
Kessinger Publishing Company, [3] F. Hoefer, Histoire de la Chimie, Lutetiae Parisiorum, 1868, vol. I, p. 354. [4] J. Van Lennep, Alchimie, éd. du Crédit Communal, Bruxellis, 1984, p. 121. [5] E. d’Hooghvorst, Le Fil de Pénélope, vol. II, La Table
d’Émeraude, Lutetiae Parisiorum, 1998, p. 2. [6] E. d’Hooghvorst, o.c., vol. I, p. 30. [7] Le Triomphe hermétique, in Bibliothèque des philosophes chimiques, vol. II, éd. Beya, Lutetiae Parisiorum, 2003, p. 161. [8] Ibidem, p. 19. [9] In lucem editus est textus in Manget, Bibliotheca chemica curiosa, Genevae, 1702, vol. II, pp. 191-192. [10] Ut suspicatur est error : scribendum erat « quaeris ». [11] Hic etiam melius fuisset legere « tuis ». Scripsit Stephanus Feye |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||