Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 18 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
In Italia saeculi XV cultus miscebantur cum mente Platonica quae ad scientiam mathematicam spectabat et doctrina Aristothelica quae ad rerum experientiam vertebat necnon religione et spiritualitate Hebraica Christianaque. Ideoque numeri ac symbola non casu adhibebatur. Exempli gratia, in opere, quod inscribitur Civitas Idealis, depictum exeunte saeculo XV, quosdam numeros perlucide apparent. Ignotus auctor annusque operis. Viri docti putant tempus inter annum 1480 et 1490. Praesertim ille Franciscus Zeri satis firmiter proposuit opus depictum esse post annum 1490, ob inscriptionis inventionem in opere ipso quae 149 fert. Mirum est negligere annum, num certior esse videtur? Explicari sine dubio potest numerus 149 vi symbolica. Apud Augustini commenti in Evangelium secundum Iohannem locum, quo mirabilis piscium captura describitur, iuxta sententiam sancti, numerus septem apostolorum qui huic intersunt capturae finem huius temporis significat, quod creatio mundi septem dies duravit, maris ripa autem qua Iesus se monstravit finem mundi ostendit. Septem vero symbolum Spiritus Sancti quod septem dona sunt ei. Si ad septies septem spectamus et unum quod est Spiritus adiungimus, invenimus quinquaginta. Qui numerus est ille dierum post Pascham cum Spiritus in discipulos missus est. Nunc patet vinculum inter Spiritum Sanctum et numeros 1, 7, 49 (7 x 7), e 50 (7 x 7 + 1) Ergo 149 non videtur esse annus operis, sed potius clavis ad aperiendum significatum totius rei. Si spectemus ad imaginem operis, precipue ad forum, spatium in septem fasciam dividitur. Fascia centralis, ut ita dicam, ducit recte ad ingressum ecclesiae circularis quae scilicet una est. Fasciae proximae duae ad basem graduum eiusdem ecclesiae. Qui gradus, quibus ecclesia innititur, quinque sunt, ita ut Pentateuchum, idest libros quinque Moisis ostendant . Aedificium tribus fasciis comprehenditur, quod suggerit Trinitatem vel Virtutes Theologales (spem, fidem, caritatem). Etenim, tres sunt ianuae ecclesiae. Quod autem ad plantam ecclesiae attinet, vis symbolica inest. Ecclesiae circulares imitantur Sanctum Sepulchrum Hierosolimorum, vel Ecclesiam Resurrectionis: itaque patet hoc signum geometriae et architecturae. Tectum vero partibus dividitur: illae quae cernuntur septem non casu sunt. Ad fori latera notandae duae sunt fasciae pavimenti: quae circum et ultra aedificium circulare ducunt. Areae parvae in scaenae propatulo ad latus utrumque. Haec quattor areae preambula ecclesiae videntur esse et fortasse virtutes Cardinales evocant, iam notas antiquoribus, inde a Platone (prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam). In margine quae dividit tres fascias interiores ab illis exterioribus, putei siti sunt, alter ad dexteram et alter ad sinistram, quasi necessaria esset purificatio praevia ad sacra accedenda, idest ad loci centrum ubi ecclesia surgit. Ceterum, puteis forma octogonalis est, quod monstrat octavi diei symbolum, Iesus enim octava die a mortuis resurrexit, quod ergo significare vult initium novae creationis et salutis. Numerus octo autem baptisma in mentem revocat: multis baptisteris antiquioribus planta est octogonalis, prorsus ut demonstretur nova vita quae novum initium habet illic. Item gradus ad puteum sunt quattuor (utpote virtutes cardinales), sed etiam dimidium octo: cum sint putei duo, gradus totaliter sunt octo (utpote beatitudines). Si ad septem revertamus, ad mentem venit sine dubio si spectamus spatia inter columnas et culmina, in utriusque propatulo aedificii, in visus extremo, neutrum aedificium totaliter conspicitur, quod non casu factum est. Ad sinistram aedificium habet in priore tabulato tria spatia intercolumnaria quibus respondent tres fenestras tabulati superioris et postea alia tria intercolumnaria in supremo tabulato. Tres hiatus, triaque spatia et tabulata magna vis ponitur deliberate in numero tria. Ad dexteram aedificium vero habet arcus quattuor in priore tabulato respondentes quattuor fenestris in superioribus tabulatis, quae idem quattuor sunt. Deliberatum factum est sine dubio. Lector iam intellegit: 3 + 4 = 7. Denuo cogitandum est de tribus virtutibus theologalibus et quattuor cardinalibus. Aedificium partis sinistrae ostendit bis tria, illud dexterae bis quattuor. Itaque, si addamus tria cum quattuor, idest septem, cogitandum est de bis septem, idest 49. Hic, ut supra diximus, originem ducit numerus Spiritus Sancti, 149: non denique annus operis, sed clavis vitae perfectae. Maximi momenti dein numerus 49 ad tribuendum auctori, adhuc ignoto, opus, si veram accipiamus famam qua Civitas Idealis Melottii Foroliviensis opus sit. Nam, huius mensurae operis strictius nos cogunt censere illud esse connexum cum Foroliviana urbe. Opera ex 239,4 centimetris in longitudine, 67,7 vero in latitudine constat, ideoque, quoniam systema metrico-decimale nondum in usu erat, non licet nobis de centimetris loqui, sed potius de antiquioribus mensuris, idest de pedibus et unciis, quae a regionibus in regionibus variae diversaeque. Propter hoc, ad rem oportet considerare pedem Foroliviensem qui est centimetris 48,82 circiter: nam evenit ut opera constet in longitudine 4,9 pedibus Foroliviensibus. Pes Urvini, verbi gratia, quo nunc temporis opus servatur, non aptus hoc ad calculum, quia centimetris 35,3 valet. Invenimus 4,9 pedibus Foroliviensibus: sed haec urbs raram peculiaritatem quandam refert: illic etenim pes dividitur in decem partem, pro eo ut in dodecim, utpote universis locis inde ab antiqua aetate, unde dici potest opus constare ex 49 unciis Foroliviensibus. Quod iterat consilium auctoris ut opera lignea definitis et ratis mensuris esse debeat. In latitudine ex circiter 14 onciis Foroliviensibus constat, idest septem cum septem. Civitas Idealis bene metitur onciis Foroliviensibus, quod quidem fortius argumentum attribuendi manui Melottii apparet. Hoc est addendum, in imagine nusquam homines cernuntur, tantummodo inter animalia duae columbae sub fenestra ad dexteram. Quae cum nubibus, divinitatis signis, in caelo interpretationem rerum eschatologicarum reddunt firmiorem, nam apud Isaiam de novis aeternisque Hierosolimorum legitur: Qui sunt isti qui ut nubes volant, Et quasi columbae ad fenestras suas? Deus ibi est, homo nondum, sed Civitas parata est ad homines, dummodo digni simus, et spero ita.

Scripsit Marcellus Foroliviensis scripsit, Thomas Pedemontanus vertit.



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: